BCCCAP00000000000000000000547

384 DE DEO ELEVANTE, th. 10, n. 677-679 positum; si enim uniretur corpori sicut Angelus unitur corpori assumpto, anima nullam peccati originalis contraheret infectionem; unde sequitur animam in tantum privari gratia sanctificanti in quantum natura humana, cujus est pars essentialis, privata est per peccatum naturae donis istis supernaturalibus. Ex his igitur sequitur Deum creare animam sicut in statu naturae purae; sed statim ac anima efformat unum compositum cum corpore, privatur gratia sanctifi– canti seu ilia rectitudine, quam habere debebat ex divina voluntate. «Sic ergo originale peccatum est in anima in quantum pertinet ad humanam na– turam. Humana autem natura traducitur a parente in Jilium per traductionem carnis, cui postmodum anima infunditur; et ex hoc infectionem incurrit quod Jit cum carne traducta una natura. Si enim non uniretur ei ad constituendam unam naturam, sicut angelus unitur corpori assumpto, infectionem non reciperet» 00). ART. V De effectibus peccati originalis 678. C,mnexio materiae.-Post considerationem eorum quae ad exis– tentiam et essentiam peccati originalis pertinent, agendum nobis est de ejus effectibus. Porro, effectus peccati originalis considerari possunt sive in ipso Adamo, sive in ejus posteris; in Adamo, quatenus ejus peccatum fuit persona/e, eique nocuit; in ejus posteris, quatenus peccatum Adami non tantum fuit personale, sed et nat.urale, seu naturae, ac proinde toti naturae h,.1manae nocuit. Cnm de peccato personaE Adami jam actum fuerit in thesi 4.ª, in qua dictum est de transgressione praecepti et de amissione gratiae et al!orum donorum praeternaturalium, nunc considerare oportet effectus pe:!.cati originalis qm1tenus peccatum Adami nocuit ejus posteris. Nunc autem, effectus peccati originali.s considerari possunt tum in praesenti, tum in altera vita. § I.-IN HAO VITA Quoad effectus p,eccati originalis in hac vita prnesenti, dicendum est quod aiiqua sunt certo tenenda, alia v-ero libere dispntantur; qua– propter agemus: a) De his quae certo tenenda sunt ab omnibus; et b) De his quae !ibere dispntantnr I.-DE HIS QUAE AB OMNIBUS CERTO TENENDA SUNT. THESIS 10.ª: Per peccatum originale horno spoliatus e~t donis gratuitis et yulneratus in naturalibus. Pars l.": Per peccatum origina!e horno spoliatus est donis gratuitis. 679. Adversarii.- Sunt Pelagiani. secundum quos peccatum Adaml sib1 soli, non vero ejus propagini nocuit. Justitia originalis, quacum (10) STUS. TIWMAS, De Pot., q. 3, ª· 9, ad 3; cfr. VAN NOORT, op. cit., n. 258; ZUBIZARRETA, op. cit., n. 810.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz