BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 3, n. 18-19 15 ART.II De necessitate demonstrandi existentiam Dei THESIS 3.•: In hac vita Deum cognoscimus tantum mediate et analogice; quapropter systema Ontologistarum, directam et immediatam Dei perceptionem asserens, falsum declaratur. 18. Connexio materiae.-Demonstratum fuit in thesibus praeceden– tibus existentiam Dei a nobis certo cognosci et demonstrari posse solo rationis humanae lumine per ea quae facta sunt; cognitionem igitur mediatam positive statuimus, vi cujus ex ,effectibus pervenire posse di- ximus ad eorum causam. · Nunc igitur quaeritur utrum haec via naturalis cognoscendi Deum sit unica, an potius detur et alia, vi cujus Deus immediate, prout est in se, a nobis in hac vita naturaliter percipi queat. Responsum damus in thesi dicendo quod in hac vita nulla alia datur via naturalis deveniendi in cognitionem existentiae Dei praeter cogni– tionem mediatam et analogicam. S-ensus igitur nostrae theseos exclusivus est; quare per modum co– rollarii deducimus falsitatem systematis Ontologistarum. Fuerunt ali– qui Philosophi, optimi caeteroquin viri Catholici, qui tanquam fidei dog– ma statuere non erubescerent, nos in hac terra Deum Ipsum directe et immediate intueri, et quidem intuitione naturali et veluti nobis essentiali. 19. Explicatio terminorum.- Cognitio mediata, quae abstractiva etiam dicitur, illa est qua rem cognoscimus non directe in se, seu in sua forma, sed in alio. Ad cujus intelligentiam scire oportet quod aliquid immediate cog– noscere, fieri potest dupliciter: a) Per hoc quod rns ipsa sua substantia immediate menti uniatur: e. g. essentia divina quae sine ulla specie sui vicaria applicatur intellec– tui beatorum in coelo. b) Per hoc quod res ipsa, hic et nunc praesens, immediate causet in mente cognoscentis aliquam sui similitudinem, seu propriam ejusdem speciem. Haec est cognitio immediata, in qua res apprehenditur secundum suam propriam formam, et in qua res cognoscitur qualis est in se. Cognitio vero mediata est illa in qua res apprehenditur mediante aliena forma, id est, intercedente forma alterius rei quae a perfecta si– militudine reí cognosc-endae potest deficere, prout haec forma adaequet, vel non, virtutem causae. Quando cognitio est per propriam formam, habetur conceptus pro– prius, in qua obj ectum cognoscitur quale est in se.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz