BCCCAP00000000000000000000547

DE PHOPAGATIONE PEJCCATI OHIGINALIS, th. 9, n. 673-674 381 telligas naturam speciei, praecisam ab omnibus notis individualibus, concedo. Si na– turam intelligas eam quae per generationem communicatur, nego, Per generationem communicatur genito ipsa generantis natura, quae prefecto non est quid abstractum, sed concretum et singulare, quodque invenitur in Tito et Cajo... ; jamvero natura, prout in Adamo considerata, aliquid erat prorsus concretum, commu– nicabile ejus posteris per viam generationis; in illa natura concreta, singulari, bene determinata, orones, qui ab Adamo descendimus, continebamur tamquam in fonte et in capite... Objectio 2.ª: De ratione peccati est voluntarietas. Atqui in parvulis peccatum ori– nale nullam habet rationem voluntarii. Ergo neque rationem peccati. Respondeo: Disting. majar.: De ratione peccati est voluntarietas, aut personalis, aut naturae, concedo; tantum personalis, subdistinguo: in peccato personali, concedo: in peccato originali, nego. Evidens omnino est quod si peccatum originale discriminatur a peccato personali, in aliquo discriminare debeat; sed non differt aversione a Deo, nam in his duobus peccatis eodem modo se habet aversio, nec sunt duo modi possibiles sese a Deo aver– tendi. Sed discrimen in eo reponendum est quod aversio peccati originalis inducta est non per actum próprium uniu.scujusque, sed per voluntatem Adami, qui crat fons et caput totius naturae humanae; certe, quod Adamus constitutus fuisset caput naturae, a solo Deo pendet et ab ejus exclusiva voluntate; quare sine revelatione neque exis– tentia peccati originalis esset nobis cognita. Nunc autem, quaenam voluntas fuit ex parte nostra ut etiam nos constituti fue– ramus peccatores? Non fuit personalis, quia non_dum nati eramus; est ig1tur spccialis, quam nos vocamus voluntarietatem naturafé. ART. IV De propagatione peccati originalis 67'1. Connexio materiae.-In articulo praecedenti vidimus quomodo conc1p1 debeat voluntarietas nostra in privatione gratiae, eamque dixi– mus consistere in hoc quod natura humana, in qua nos continebamur in Adamo quando iste peccavit, a Deo sEse recessit per voluntatem Ada– mi capitis totius generis humani; nunc igitur venit solvenda quaestio alia non minoris momenti, quomodo videlicet peccatum original-e pro– pagetur. THESIS 9.ª: Peccatum originale non transmittitur per concupiscentiam, sed per generationem naturalem in eos omnes qui de semine Adae nascuntur. Divisio theseos.-Thesis dividitur in duas partes; in prima reJ1c1mus ser:.tentiam Protestantium, secundum quos peccatum origina1e transmit– teretur per libidinem parentum; ille actus per quem novus procreatur horno, est - juxta Protestantes - libidinosus et ma1us; per ipsum igitur propa~atur peccatum originale, quod etiam consistit in eorum systemate in concupiscenia ( 1). In secunda parte proponimus sententiam catholicam, secundum (1) Ita LUTIIERUS, in Ps, 50, 7; CALVINUS, Instit1lt., lib. 2, C, 1, n. 7-8: JANSE– NIUS, De statti nat. la11sae, lib. 1, c. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz