BCCCAP00000000000000000000547

380 DE DEO ELEVANTE, th. 8, n. 672-673 4. 0 ) Potuerunt utique protoparentes poenitentiam sui peccati agere et denuo gratiam sanctificantem acquirere, non tamen ut accidens speciei, ut dotem specificam totius naturae, sed ut rem mere per– sonalem; jamvero id, quod est mere personale, non transmittitur per generationem ad filios. «Hamo generat sibi ídem in specie, non autem secundum indi'Gi– duum, et ideo ea quae directe pertinent ad individuurn, non tradu– cuntur a parentibus in filias» .(11). Unde debitum erat ut natura, quam per generationem habemus, nas– ceretur donis gratuitis orbata, «et cum reatu illo cujus natura est capax, reatu nempe culpae voluntariae voluntate capitis in qua, ut in fonte, ipsa continebatur» _(12). 5. 0 ) Voluntarietas consideranda est non praecise in persona, sed in natura Adami capitis totius generis humani; ideoque, natura per Adamum peccante, omnes qui in illa natura continebamur, peccaba– mus, Dmnesque dona supernaturalia amittebamus; amissis donis super– naturalibus, necessario nascimur sine illa debita rectitudine ad Deum finem ultimum nostrum; in hoc igitur defectu debitae rectitudinis erga Deum ratio culpae, quae peccato originali inest, proprie consistit. Nec aliter intellexerunt Patres et Ecclesiae Doctores, ínter quos enu– merandi sunt Stus. Augustinus (13), Stus. Anselmus (14), Stus. Tho– mas <15), ideoque nec nos aliam voluntarietatem invenire debemus. Denique tandem haec principia in mente retineantur: a) Quod voluntarietas quaerenda est non per relat,ionem ad actum voluntatis uniuscujusque, sed ad Adami voluntatem. b) Quod in Adamo respicere oportet non ipsam personam, sed po– tius ipsam naturam, in qua omnes aliquo modo continebamur. e) Quod in peccato originali ratio voluntarii est minima, quia non est voluntarium personae, sed tantum naturae; quare, ait Stus. Tho– mas, «minar poena debetur originali quam veniali» (16). 673. Objectiones.-Objectio l.ª: Ad pec<:ati originalis genuinam explicationem, ex– plicare oportet quomodo ille actus voluntarius Adami fuerit etiam nobis voluntarius et ad peccatum imputabilis. Atqui hoc nullo modo explicatur in sententia data. Ergo nec essentia peccati originalis explicatur. Respondeo: Explicare oportet peccatum originale esse peccatum naturae, et ideo voluntarietatem sui generis continere, concedo. Explicare oportet illud peccatum esse personale, ideoque voluntarietatem etiam personalem involvere, nego. Quod peccatum originale sit peccatum naturae, jam explicavimus dicendo Deum dedisse naturae humanae in Adamo contentae dona supernaturalia..., cum hac tamen conditione: ut si natura, per Adamum peccasset, amisisset omnia dona gratuita, man– seritque orbata debita rectitudine ad Deum, in qua privatione peccatum naturae con– sistit. Instant: Secundum hanc explicationem, natura commisisset aliquod peccatum, quod pastea per generationem transfunderetur. Sed natura est aliquid abstractum. Ergo non potest admitti haec nostra explicatio. Respondeo: Disting. minor.: Natura est aliquid abstractum si per naturam in- (11) ( 12) (13) (14) (15) (16) I-II, q. 81, a. 2. BILLOT, op. cit., pag. 152. STus. AUGUSTINUS, De peccatorum meritis et remiss., lib. 3, c. 7, n. 14; PL.. 44, 194. STus. ANSELMUs, De concept. virg, et peccat. originalis, c. 7; PL., 158, 441. STUS. THOMAS, I-II, q. 81, a. 2; DE MALO, q. 4, ª· 1; Contr. Gent., lib. 4, c. 52. Inter modernos, BILLOT, op. cit., pag. 140-159; HERVE, op. cit., pag. 416; ZUBIZARRETA, op. cit., pag. 545; fere idem dicit LERCHER, op. cit., n. 662. In JI Sent., dist. 33, q. 2, a. 1, ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz