BCCCAP00000000000000000000547

378 DE DEO ELEVANTE, th. 8, n. 667-669 Probatur.-Peccatui:n originale est verui:n ac proprie dictum pecca– tum. Sed de ratione peccati est ut sit voluntarium. Ergo peccatum ori– ginale dici debet voluntarium (4). Id -etiam pat-et ex propositionibus damnatis supra traditis. Pars 2.ª: Dici debet voluntarium non per relationem ad voluntatem propriam uniuscujusque hominis, sed per relationem ad voluntatem Adami. 6(i3. Ccnsura.-Quod voluntarietas in peccato originali repetenda sit ex parte Adami, non vero ex parte nostra, eadem censura retinenda no– bis videtur; et in hoc hodie omnes Theologi videntur convenire. Unde valde temerarium esset, nulla justa de causa, ab hac sententia recedere. Probatur.- Pecatum originale -est peccatum habitual-e. Atqui pec– catum habituale dicitur, et est, vohmtarimn per relationem ad actum vo– luntatis praeteritum a qua originem habuit, qui, in casu nostro nullus alius Bst nisi actus voluntatis Adami. Ergo peccatum originale dici debet voltmtarium per relationem ad volnntatem Adami. Minar patet ex con– sideratione essentiae peccati habitualis; peccatum habitual-e est illa for– ma, aut quasi forma, quae a nobis concipitur relinqui et remanere post transactum actum peccati. Jamvero illa forma non est in se voluntaria, sed per relationem ad actum voluntarium a quo processit; secus, pec– caturn habituale et actual-e essent omnino idem. «Non ergo quaerenda ratio voluntarietatis originali peccato propriae, in nostris versonis; alias confunderemus semper peccatum originale cum personali. Sed est quaerenda in Adamo et in ea solo» (5). Caeterum haec doctrina sine dubio traditur ab Apostolo in Epist. ad Rom., c. 5, 12 sqs., ubi dicit per unum hominem, nempe Adamum, nos constitutos fuisse peccatores Voluntarietatis expiicatio.- Sed nunc explicandum restat quomodo ille actus voluntarius Adami sit etiam nobis voluntarius; si enim hoc non Pxplicatur, non apparet quomodo peccato originali competat ra– tio peccati. Ad hanc quaestionem dilucidandam mult:ie datae sunt explicationes. 669. Theoria de indusione voluntatis. - Aliqui dixerunt Deum znclusisse nostras voluntates, non pbysice, sed moraliter, in Adamo, ita ut actio voluntaria Adami evaderet etiam voluntaria ejus posterorum. «Est communior sententia recentiorum, qui volunt posterorum vo– luntates moraliter fuisse translatas in voluntatem Adami per pactum initum, quatenus Deus Adamum caput posterorum morale instituit, ita ut velut omnium nomine praeceptum Dei servaret, vel pro lubito violaret; et eo quidem in justitia et obedientia persistente, ejus posteri gratiam et justitiam generalem obtinerent, eo autem peccante, posteri peccaw inficerentur, fierentque inimici Dei et invisi Dei» .(6). (4) «Usque adeo, aiebat Stus. Augustinus, peccatum voluntarlum est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium; et hoc quldem ita ma– nifest11m est, ut nulla hinc doctorum paucltas, nulla indoctorum turba dis– sentlat». De Vera Reli,g., c. 14, n. 27; PL., 34, 133; Journel, 1549. (5) BILLOT, op, cit., pag, 167. (6) Ita WIRCERBUGENSES, t. 7, De peccat., n. 95; SALMANTICENSES, juxta quos Deus Adamum ita constituit ut «una ipsius voluntas omnium voluntas cen-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz