BCCCAP00000000000000000000547
DE VOLUNTARIETATE PECCATI ORIGINALIS, th. 8, n. 665-667 377 Explicatio terminorum.- Voluntarium €st id «cujus principium est intra, cum additione scientiae» (1). Ex hac definitione statim apparet duo requiri ad notionem volunta– rii: a) quod principium operativum inv€niatur in ipso agente, et b) quod hab€at scientiam; und€ patet, quod actus voluntarius idem est ac actus humanus, qui ita d-efiniri solet: «Actus qui procedit a voluntate cum ad1.1err,entia rationis ad finem». Divisiones voluntarii. Praecipuae sunt hae: a) Necessarium et liberum, prout actus voluntatis ita tendat in suum objectum ut resisti nequeat, aut, € contra, resistí possit. b) Perfectum et imperfectum, prout habeatur plena mentis adver– tentia vel non. c) Simpliciter et. secundum quid, prout habeatur aliqua vel nulla r€pu gnantia. d) In se et in causa, prout actus voluntatis tendat directe et imme– diate in suum objectum vel in aliquo alio. Non per relationem ad voluntatem propriam, sed per relationem ad voluntatem Adami. Peccatum original-e originatum, de quo solo est ser– mo, est peccatum habituale, non vero actuale, sicut pluries dictum est; sed omne ;:ieccatum habituale dicitur voluntarium per relationem ad ac– tum peccaminosum qui pra·ecessit et. qui moraliter perseverat; nunc autem, in peccato personali habituali facile -est voluntarietat-em inve– nire, nempe in actu ipsius hominis praeterito a quo peccatum proces– sit; in peccato vero originali reponendam esse dicimus in actu volun– tario Adami capitis naturae humanae; hinc illa verba: Per relationem ad actum Adami voluntarium. Divisio theseos.-In duas partes: a) Peccatum originale dici debet voluntarium. b) Non per relationem ad voluntatem propriam, sed per relatio– nem ad voluntatem Adami. Pars l.ª: Peccatum originale dici debet voluntarium. 6G6. Adversarii.- Bajus, qui dixit ad rationem peccati non requiri volunt.arietatem, ideoque nec ad rationem peccati originalis. Propositiones Baji damnatae: «Ad rationem et definitionem pec– cati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaeslio est, secl cau– sae et originis, utrum omne peccatum debcat esse voluntarium» (2). «Uncle peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla re– latione ac respectu acl voluntatem a qua originem habuit» (3). 667. Censura.-Quod ad rationem peccati requiratur voluntarietas, saltem theo{ogice certum dicendum est; id ad minus constare videtur ex damnatione Baji. (1) STUS. THOMAS, I-II, q, 6, a. l. (2) DENZINGER, 11)46. (3) DENZINGER, 1047.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz