BCCCAP00000000000000000000547
376 DE DEO ELEVANTE, th. 8, n. 663-665 illius aui prius fuit hamo. Et sic etiam, sublata per baptismum pri– vatione gratiae, restitutoque ordine in superiore parte animae, tollitur pecca!um, tollitur ex consequenti a fomite omnis ratio constitutiva peccati, ut jam non perseveret tomes nisi sub ratione cujusdam re– liquiae de destructo peccato remanentis» (14). Respondeo: At pace tanti viri dixerim, hanc solutionem nullo modo quaestionem satisfactorie dirimere; nam Concilium Tridentinum di– cit per baptismum deleri totmn icl quod veram et propriam peccati ra– tionem habeat; si ergo concupiscentia essentiam peccati originalis ut elementum materiale ingreditur, necesse est ut tota simpliciter tolla– tur; ¡,ed concupiscentia non tollitur, teste experientia et ipso el. P. Bil– lot. Ergo... <<Ad exemplum allatum ex marte hominis, dicimus, ait P. Huarte. illud non esse aptum. Etenim mortuo homine, nequit affirmari subla– tum esse totum id q1wd habet rationem hominis, quippe qui vere et proprie constat non solum anima, sed etiam materia. Quia ergo ma– teria restat JJost mortem hominis, vere dicendum est aliquid de ho– mine remanere» (15). ART. III De voluntarietate peccati originalis 664. Connexio materiae.-Probavimus in thesi praecedenti essentiam peccati originalis reponendam ess-e in privatione grntiae sanctificantis prout inducta fuit per actum voluntarium Adami capitis totius naturae humanae; unde videretur quod haec nova quaestio de voluntarietate peccati originalis nihil aliud esset quam mera rep-etitio praecedentis; attam-en. quia res •est difficilis et simul magni momenti, sumimus -ex– plícandam explicitius et distinctius in hoc articulo voluntarietatem relate ad peccatum originale, quod, secundum Concilium Tridentinum, inest unicuique proprium, veram ac propriam peccati rationem habens. THESIS 8.": Peccatum originale dici debet voluntarium non per relationem ad voluntatem propriam uniuscujusque hominis, sed per rela– tionem ad voluntatem Adami, qui erat caput et fons totius na– turae humanae. 665. Status quaestionis.-Privatio gratiae, de qua multa diximus in thesi precedenti, habet rationem peccati; sed ad hoc ut aliquid sit peccatum, necesse est ut sit voluntarium ac liberum; qua-eritur igitur qu~enam fuerit voluntarietas ex parte nostra relate ad peccatum ori– ginale, ab omnibus contractum; seu. aliis verbis, quaeritur quomodo ac– tus ille voluntarius Adami fuerit etiam nobis voluntarius. (14) BILLOT. OP. cit., pag. 179. (15) HUARTE, op. cit., pag. 447.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz