BCCCAP00000000000000000000547

14 DE DEO UNO, th. 2, n. 17 nec a posteriori), sed per essentiam aut praedicatum reí probandae es– sentiale (8). 1. 0 ) Stus. Anselmus hoc modo proposuit argumentum (9). Deus est id quo majus cogitari nequit. Atqui id quo majus cogitari nequit, debet necessario existere in rei natura. Ergo Deus existit in rei natura. Prob. minar.; Id quod existit in rei natura, majus est quam id quod existit in sola mente. Ergo existentia Dei probatur ex conceptu suo, ideoque nulla alia indiget demonstratione. Crisis.-Hoc tamen argumentum, quod aliquibus theologis placuit (10), non admittitur ab aliis, eo quod in ipso indebitus contineatur transitus ab ordine logico seu ideall ad ordinem ontologicum et realem; ex con– ceptu enim Dei probatur quidem existentia idealis, non vero realis. Aliis verbis, praedicatum tribuitur subjecto in eodem ordine, qua ac– cipitur subjectum. Sed subjectum accipitur in ordine ideali. Ergo et prae– dicatum in ordine ideali accipiatur necesse est; quapropter in argumento a simultaneo Sti. Anselmi recte concluditer Deo convenire existentiam in ordine ideali, non vero in ordine reali (11). 2. 0 ) Argumentum Cartesii: Quidquid continetur, ait Cartesius, in idea clara et distincta alicujus rei, de ea praedicandum est. Atqui in idea clara et distincta Dei summe perfecti et infiniti, continetur ejus existen– tia realis. Ergo Deus realiter existit. Prob. minar.: In idea clara et distincta Dei summe perfecti et infiniti, continetur ejus existentia realis, quia, existentia realis est perfectio quae– dam, quae proinde inveniri debet in ente summe perfecto et infinito (12). Crisis.-Haec argumentatio eodem vitio laborat ac illa Sti. Anselml, nempe ab ordine ideali fit transitus ad ordinem realem, quod est contra regulas sanae Logicae. · 3. 0 ) Argumentum Leibnizii 03): Deus est possibilis. Sed si est possi– bilis, necessario existit, quia ejus existentia cum ejus possibilitate plane identificatur. Ergo Deus necessario realiter existit. Crisis.-Rursus haec argumentatio eodem vitio laborat, nam ex eo quod mens nostra Deum possibilem concipiat, quia in conceptu Dei nihil inveniatur contradictorium, non inde sequitur aliud nisi quod Deus sit possibilis in ordine ideali, non vero quod realiter existat in rerum natura; hoc autem ultimum obtinetur a posteriori, ascendendo scilicet ab effectibus ad eorum causas; alii tamen huic argumento aliquam probabilitatem aut suasionem attribuunt (14). (8) (9) (10) (11) (12) (13) (14) Multa sane conscripta sunt de hoc argumento et de ejus valore dernonstra– tivo; cfr. si vis, ínter recentiora, R. JoLIVET-BUYssoNIE, L'argument ontolo– gique, in RevApol., 53 (1931), 154-169; P. SPEDALIERE, Anselnrns an Gaunilo?. seu de recta argumenti Sti. Anselmi interpretatione, in Greg., 28 (1947), 55-77. In proslogio, c. 2; PL., 158, 228. SILVESTER MAURUS, Quaest. ph¡¡sico-metaph¡¡sic., q, 12, arg. 3; ANTONIUS PE• REZ, In J p,, t. 1, disp. 1, c. 4; VASQUEZ, In I P., disp, 20, c. 4, n. 3. WIRCEBURGENSES, De Deo Uno, n. 10. Meditat. 5 metaph¡¡siq. LEIBNIZ, Ensayo sobre el entendimiento humano, lib. 3, par. 10; Discurso sobre la existencia de Dios hecho por Descartes (vers. hisp.), Obras, t. 1, pag, 240 sqs. Sic, ínter hodiernos, SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, op. cit., n. 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz