BCCCAP00000000000000000000547

DE NATURA PECCATI ORIGINALIS, th. 7, n. 659-660 373 ad deletionem peccatorum personalium ex prof•esso institutum fuit a Cristo Domino sacramentum Poenitentiae, et ad deletionem peccati ori– ginalis institutum est, etiam ex professo, sacramentum Baptismi; et quia peccatum originale semel contrahitur, semel administratur unicuique 11ominum, et quia peccata. personalia iterum atque iterum ,;ommitti pos– sunt ab una eademque persona, potest sacramentum Poenitentiae ite– rum atque iterum repetí, uti probandum est in tractatu de Poenitentia. Ad deldionem igitur peccati onginalis ex prof,esso institutum est sacrament1.1m Baptismi; quid igitur obtinetur per hoc sacramentum? Concilia dicunt parvulos etiam deberi baptizari in remissionem pec– catorum «ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxe– runt» (7). Eadem verba repetit Concilium Tridentinum (8). Baptizantur igitur parvuli ut accipiant gratiam regenerationis. Sed accipere gratiam r•egenerationis ídem omnino est ac liberari a priva– tione gratiae sanctificantis. Ergo per baptismum directe ac per se tol– litur privatio gratiae sanctificantis. Aliis verbis: Concilia dicunt nos mundari per Sacramentum regene– rationis. Atqui per mundiUem tollitur macula. Ergo per Baptismum tol– litur macula; sed macula peccati est idem ac privatio gratiae sanctifi– cantis. Ergo per Baptismum tollitur privatio gratiae sanctificantis, et sic semper ad eamdcm conclusionem pervenitur. Tandem prae oculis habeatur minar subsumpta, in qua dicimus pri– vationem gratiae sanctificantis ,esse debere liberam ac voluntariam ut sit peccaminosa; et rev.era, ubi non est voluntarietas, ibi non adest peccatum; sed voluntaria non est per respectum ad nostram voluntatem, quia nondum eramus nati, ideoquB nec poteramus actu peccare. Ergo relinquitur ut voluntarietas sit per respectum ad voiuntatem Adarni, qui erat fons et caput' totius generis humani. 660. Nota bene.-Thesi jam probata, et ut par est, rite intelle<:ta, bonum erit doctrinam expositam paucis verbis compendiare, ut res melius intelligatur ac facilius retineatur; quaeritur igitur esentia pec– cati originalis; essentiam alicujus rei quaerere ídem est ac illud ele– mentum investig3re quo ipsa res in suo ordine constituitur et a qua– cumque alía discriminatur; ideoque essentiam peccati originalis quae– rere idem sonat, et est, ac illud elementum quaerere qua peccatum ori– ginal'.c in suo esse proprio constituitur et a quocumque alio peccato dis– criminatur. Porro, peccatum originale est peccatum habituaie; unde si invenis peccati habitualis essentiam, jam habes unde rectum essentiae peccati originalis acquiras intellectum; sed essentia peccati habitualis reponen– da est (saltero in hoc ordine providentiae) in privatione gratiae sanc– tificantis quatenus per actum propriae voluntatis inducta est; per tstum actum liberum horno sese avertit a Deo fine ultimo et eo ipso gratiam sanctificantem amittit. Ergo peccatum originale consistet in privatione gratiae sanctificantis in quo convenit cum peccato habituali; sed praedicta gratiae privatio in peccato originali inducta non est per actum proprium uniuscujusque. (7) Gane. Milev., DENZINGER, 102. (8) DENZINGER, 791.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz