BCCCAP00000000000000000000547
372 DE DEO ELEVANTE, th. 7, n. 657-659 657. Nota bene.-Peccatum habituale aliquando dici solet macula animo.e, aliquando culpa habitualis; hae appellationes unam eamdern– que rem exprirnunt, sed cum diversis respectibus; nimirum peccaturn habituale consistit in aversione a Deo et privatione gratiae sanctifican– tis; si dicitur per respectum ad privationem gratiae sanctificantis, ap– pellatur macula animae, quatenus anima sine gratia non habet illum splendorem quern gratia producit in sanctis et justis; sicut enim gratia ornat anirnarn eamque reddit oculis Dei pulchram, sic privatio gratiae eam reddit Deo odibilem, ornamento privatam. Si vero dicitur per respectum ad statum illum aversionis a Deo, vocatur culpa habitualis. 658., Censura.- Cum quat,stio sit disputata, censura erit libera, et tantum valebit quantum valeant rationes; ideoque hanc thesim defen– dimus ut probabiliorem, quia rationes a nobis statim aff€rendae omnino evincunt v€ritatem nostrae sententia€. PraeterBa in Concilio Vaticano praeparatus erat canon: «Sub ana– themate proscribimus eorum doctrinam haereticam, qui dicere ausi fue– rint veccatum originale in Adae posteris non esse verum et proprium peccatum, nisi ab ipsis per suum actualem consensum peccando com– probetur; vez qui negaverint ad rationem peccati originalis pertinere privationem sanctificantis grat'iae, quam primus parens libere peccans prv se suisque posteris perdidit» (6). Ad meliorem intelligentiam istius canonis, Patres tres animadver- siones fecerant: • a) quod id quod dicitur pertinere ad rationem peccati non est mera carentia gratiae sanctificantis, sed vera privatio gratiae, quatenus ex ordinatione divina natura humana deberet gratia ornari. b) quod illa privatio, nec est, nec esse potest, sine culpa libere con– tracta; sed libertas non fuit nostra, sed Adami tarr..quam capitis tot naturae, qui, libere peccando, gratiam amisit non sibi solí, sed etiam ejus posteris. c) quod non dicit privationem gratiae constituere ipsam essentiarn peccati originalis, sed eam pertinere aliquo modo ad peccatum originale 659. Argumentum.- P€ccatum originale essentialiter reponendum est in eo quod per baptismum directe ac per se tollitur. Atqui per bap– tismum di.recte ac per se tollitur privatio gratiae sanctificant..is, Ergo voiuntaria ac libera dicenda est per respectum ad voluntatem Adami, capitis totius naturae humanae. Explicatio.--S-ecundum omnes tum Patres tum theologos necnon et Ecclesiae documenta, baptismus ad hoc fuit a Christo Domino institu– tu::;: ut per ipsum deleatur et ab'uatur anima a macula peccati origi– nalis; verum est quod per baptismum delentur et alía peccata si qu3e adsú.nt in ipso mom€nto baptismi; sed hoc est per acc!dens, quatenus inmossibile est quod aliquis gratiam acquirat baptismalem quin simul ab omnibus ali.is peccatis mundetur; et dico hoc €Venire per accidens, quia (6) OollLac., t. 7, col, 566.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz