BCCCAP00000000000000000000547

DE NATURA PECCATI ORIGINALIS, th. 7, n. 650-654 369 quaeque postea in animam derivarentur, ridicula sunt. et nullo modo sustineri possunt; quapropter merito Vasquez de ea dicit: «Praedicta opinh jam ab omnibus non solum rejicitur, sed merito etiam exsibi– latur» ( 10). § II.-QUID SIT PECCATUM ORIGINALE THESIS 7.ª: Essentia peccati originalis reponenda vídetur in privatione gra– tiae sanctificantis secundum quod per peccatum protoparentis, qui fons fuit et principium naturae, inducta est. 651. Status quaestionis.- Cum in thesi praecedenti actum fuerit de aliquibus sententiis, quae nostro judicio nullo modo admitti possunt, vel quia absurdae, vel quia ab Ecclesia reprobatae, opus jam est ut sen– tentiam nostram proponamus et def€ndamus; sunt tamen adhuc plures sententiae, plus minusve probabiles, in quibus theologi .ses€ distrahunt; sunt et aliae, quae a nemine, saltem bodie, tenentur; ut igitur ordinate proc€damus, primo proponemus sententias quae nobis non placent; ctein– de nostram, quam, ut probabiliorem, admittimus. 652. a) Sententia Catharini et Pighi.--Docet haec sententia pec– catum originale nihil aliud esse quam ipsum peccatum Adami, ejus posteris extrinsece imputatum; unde inferebant illud peccatum esse unum numero in omnibus bominibus et privationem gratiae esse poe– nam peccati, non vero elementum essentiale !.psius peccati (1). 653. b) Sententia Cardinalis De Lugo, Salmeron.-Docet haec sen– tentia peccatum originale rnse ipsum Adae peccatum physice praete– ritum, prout a posteris in illo moraliter commissum; quod etiam mo– raliter perseverat in reatu, seu debito, sustinendi odium inimicitiae divinae (2). Neque in hac sententia privatio gratiae est elementum essentiale peccati originalis, sed ejus primarius effectus; in quo, uti videre est, magis accedit ad nostram sententiam quam Catharinus. Hanc sententiam tenent auctores praedicti propter similem expli– cationem peccati habitualis, (peccatum originale est etiam peccatum habit11ale), et quia aestimt1nt aliter explicari non posse rationem vo– luntarii in peccato originali ab omnibus contracto. 654. e) Sententia a l)luribus modernis .1.1ropu~rnata.-Docet pecca– tum originale consistere in privatione justitiae originalis, in quo duo considerari debent: a) privatio gratiae sanctificantis, tamquam elemen– tum formale, et b) concupiscentia, tamquam elem, 0 ntum materiale (3). (10) VASQUEZ in I-II, dist. 32, c. 4. Cfr. etiarn STUS. BELLARMINUS, De cmiss. gra– tiae et ~tatu peccati, lib. 5, c. 15. (1) CATHArrmus, De casu hominis et peccato origin.; PIGHI, Controversiarum ... expositia, contr. l. (2) DE LUGO, De Poenitentia. disp, 7, sect. 7; SALMERON, in Epist. ad Rom., disp, 45-46; WIRCEBURGENSES, vol. 7, n. 103; cfr. etiam ARRIAGA, TOLEDO, PLATEL, etc... (3) Ita BAÑEZ, KORS, La justice Primitive et le peché oriqinel; BITTREMIEUX, RevThom., 1921; ad menten Sti. T/1omae quod attinet, cfr. SUAREZ, De peccatis, ctist. 9, sect. 2, n. 19; GoTTr, tmct. 10, q, 8, dub. 4, n. 21; Mr– CHEL. in RevThom., 1921; de hac re cfr. L. PENAGos, La áoctrina áel pe– cedo original en el Concilio de Trento, in MiscCom., 4 ( 1945), 142-183. MAN. THEOL, DOGM.-25.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz