BCCCAP00000000000000000000547
368 DE DEO ELEVANTE, th. 6, n. 649'-650 luntatis. Ergo si concupiscentia non est peccatum, manif€stum est quod essentia peccati originalis non d€beat in ea reponi. Instant Protestantes.-Sed concupiscentia est in se peccatum, nam Stus. Paulus saepissime concupiscentiam vocat peccatum: «Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore» .(6). «Peccatum enim vo– bzs non dominabitun, (7). Respondeo: «Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus pec– catum appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam catholicam num– quam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit a s.» .(8). Concedí potest quod concupiscentia aliquo modo pertineat ad pec– catum originale, non quicl.em ad ejus essentiam, sed utique ad ejus effectus. Et revera justitia originalis complectebatur gratiam sanctifican– tem ex ordinatione divina, conjungebantur cum gratia sanctificante; hac anima illam rectitudinem acl Deum, vi cujus erat Dei amica, Deo gra– ta... ; per dona praeternaturalia habebat illam rectitudinem partís in– terioris ad partem superiorem, vi cujus horno erat dominus actuum suorum. Seci, peccato semel commisso, horno aversus est a Deo et gratiam sanctificantem amisit; et quia aversio a Deo rationem habet culpae, in ea reponi debet essentia peccati originalls. Nunc vero, dona praeternaturalia, sin minus ex natura rei, sed sal tem ex ordinatione divina, conjungebantur cum !;ratia sanctificante; hac igitur amissa, etiam dona praeternaturalia amissa sunt; consequemer ad amissionem gratiae sanctificantis, arta est concupiscentia. Pars 3.ª: Peccatum originale non est quaedam morbida qualitas. 650. Adversarii.- Sunt aliqui Scholastici qui, ut defenderent sen– tentiam catholicam, secunclum quam peccatum originale inest unicui– que proprium, ipsum consistere dixerunt in quadam morbida qualitate animae, ex corruptione carnis derivata; dicebant enim in carne par– vulorum esse aliquam morbidam qualitatem, ex qua anima similem con– trahebat, et in qua reponenda erat essentia peccati originalis (9). Censura.- Est doctrina omnino certa, €t contraria simpliciter falsa dicen : 1 a est. Probatur. a) Pecratum non potest esse aliquid positivum; sed illa morbida qualitas €sset aliquid positivum. Ergo. b) Ea qua€ in hac sententia dicuntur de corruptione carnis Adami, (6) (7) (8) (9) Acl Rain., 6. 12. Acl Rain., 12. 14. DENZINGER, 796. Ita PETRUS LOMBARnus, cujus haec sunt verba: «Transmisit enim Adam mo– dicum quid de substantia sua in corpora filiorum, quando eos procreavit, id est. alic¡uid modicum de massa substantiae ejus divisum est. et inde for– matum corpus filii, suique mu!tir,!icatione sine reí cxtrinsecae adjectione auctum est; et de illo ita augment·lto aliquid inde separatur unde forman– tur posterorum corporal), II Sent., dist. 30, n, 8 et 13; et in II Sent .• dist. 31, 11, 3-4: ita HENRICU/i, GANDAVEKSIS, Quocll., 2, q. 2; GREGORIUS ARIMINEN– SIS, in II Sent., dist. 30, q, 1, a. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz