BCCCAP00000000000000000000547

DE NATURA PECCATI ORIGINALIS, th. 6, n. 645-649 367 Pars l.ª: Peccatum originale non est substantia quaedam mala. 645. Adversarii.- Matias Flacius Jllyricus docuit peccatum origina– le esse quamdam substantiam malam (1), seu ipsam substantiam ani– mae essentialiter corruptam, ita ut anima sit similis diabolo, vera ima– go diaboli. Censura.- Est doctrina haeretica. 646. Probatur.-Omnis substantia est a Deo, estque bona. Ergo pec– catum originale non potest esse substantia, nisi velis admittere errorem Manichaeorum secundum quos principium quoddam malum esset causa mali. Pars 2.ª: Peccatum originale non consistit in concupiscentia. 647. Adversarii.-Sunt Protestantes qui dicunt peccatum originale consistere in concupiscentia quae tanta est ut liberum arbitrium peni– tus destruat. Fer Baptismum, ajunt ipsi, non tollitur, sed remanet, concupiscentia, quae tamen per fidem (intellige fiduciam protestanlicam), quam habe– mus in Christum, nobis non imputatur (2). 648. Censura.- Est doctrina definita in Concilio Tridentino: «Si r¡uis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate con– fertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id quod veram ac propriam peccati rationem íwbet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari, a. s.... Hanc concupiscentiam quam ali– quando Apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat... » (3). 649. Probatur.-Per baptismum tollitur quidquid habet rationem peccati. Atqui non tollitur concupiscentia. Ergo peccatum originale re– poner_dum non est in concupiscentia. Prob. major.: «NihU est damnationis iis qui sunt in Christo Jesu» ( 4). Prob. minor.: <<Non regnet igitur peccatum in corpore vestro mor– tali, ut ooediatis concupiscentiis ejus» (5). Jamvero haec omnia scribit Stus. Paulus ad christianos qui jam sunt justificati per baptismum. Idem constat ex exp,erientia, nam manifestum est quod in justifica– tis remaneant concupiscentia et habitus inclinantes ad malum. Jam– vero haec concupiscentia non est peccatum. Ergo peccatum originale non potest reponi in praedicta concupiscentia. Praeterea concupiscentia non est ex se mala, sicut in superioribus dictum est, sed aliquis effectus necessarius resultans ex constitutione nostrae naturae; est u tique mala, quando accedit consensus nostrae vo- (1) Cfr. BELLAP.MINus, De amiss. oratiae, lib. 5, c. 1 sqs_ (2) Ita CALVINUS, Instit., lib. 3, e, 3, n. 10; JANSSENS, De statu naturae Zapa., lib. 1, c. 3. (3) DENZINGER, 792, (4) Ad- Rom., 8, l. (5) Ad. Rom., 6, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz