BCCCAP00000000000000000000547

366 DE DEO ELEVANTE, th. 6, n. 642-644 ART. II De natura peccati originalis 642. Connexio materiae.-Probatum est in thesi praecedenti existere peccatum originale; cum igitur existentiam alicujus rei sequatur con– sic1eratio de: ejus essentia seu natura, considerandum est in praesenti quaenam sit essentia istius peccati Et primo quidem dicendum est quid non sit, aut in quo non con– sistat; secundo vero, dicendum est in quo reponenda sit essent.i.a ipsius. § I.-QUID NON SIT PECCATUM ORIGINALE THESlS 6.ª: Essentia peeeati originalis reponenda non est in quadam subs– tantia mala, nec in concupiscentia, nec in quadam morbida qualitate. 643. Status quaestionis.-Agimus in hac thesi de ipsa essentia seu natura peceati originalis; cum enim peccatum originale secum trahat privat10nem gratiae sanctitificantis et amissionem doni integritatis seu concupiscentiam, quaer-endum est in quo revera consistat, an in priva-:– tione gratiae sanctíficantis VBl in concupiscentia, an in iLtroque. simul; circa hanc quaestionem multae sunt sententiae sive catholicorum sive acatholicorum; ut igitur res ordinate procedat, primum rejicimus sen– ter.tias manifesto falsas vel haereticas, et postBa alias proponemus quae ab omnibus tuto jure possunt defendi. 644. Explicatio terminorum.-Essentia alicujus mi est id quo unum– quodque ens in suo esse, seu ordine, constituitur; omnia entia habent suam propriam essentiam, vi cujus in suo ordine entium collocantur et ab omnibus aliis discriminantur; complexus igitur illarum rerum quae eamdem essentiam habent. efformant aliquam speciem, e. g. spe– ciem humanam; tamen illa quae in eadBm essentia conveniunt, dis– criminantur ínter se ratione principiorum individualium, quae ratio– nem specificam contrahunt ad rationem individui; sic e. g. omnes omnino homines habent eamdem essentiam specificam, vi cujus sunt homines; &ed omnes discriminantur ratione principiorum individua– lium, vi quorum iste horno ab illo differt, sive quantitate, sive co– lore ... , et est talis hamo. Ex his colligere licet quid intendamus quando quaerimus essentiam peccati originalis; quaerimus illam rationem formalem qua specificatur, et propter quam a quocumque alio peccato discriminatur. Thesis dividitur in tres partes; in unaquaque rejicitur sententia q11:3.e nullo modo admitti potest.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz