BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTEI:•ITIA PECCATI ORIGINALIS, th. 6, n. 640-641 365 Unde Stus. Augustinus ita ratiocinabatur: «Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vez impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccat'i? Sed quia nec injustus nec impotens est Deus, quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave jugum su– per filias Adae non fuisset, nisi :ielicti originalis meritum praecessis– set» ( 19). 641. Objectiones.-Objectio l.ª: Secundum doctrinam superius expositam, pecca– tum originale inest unicuique proprium, omnibus scilicet et singulis hominibus. Atqui Apostolus loquitur de peccato quod est in multis: «Sicut per unius inobedientiam pee– catares constituti sunt multi... » Ergo Apostolus non Ioquitur de peccato originali. Respondeo: Concedo majorem, sed nego minorem, nam in lingua graeca habetur taus pollous, quod significat vulgus horninum. Jamvero de istis dicitur in versiculo 18 pantes (omnes). Ergo loquitur de peccato originali, sicut in thesi dictum est; et con– firmatur ex omnibus fere versiculis istius capitis, vers. 12, 13, etc. Instant: In eadem Epistola ad Romanos, c. 3, 23, dicit Apostolus: «Omnes pecca– verunt et egent gloria Dei», ex qua textu ita fit objectio: Iste locus est parallelus illis versiculis Epistolae ad Romanos. Atqui in c. 3, 23, sermo est de aliquibus, non vero de ornnibus. Ergo etiam in capite 5 sermo est de aliquibus, non vero de omnibus hominibus ; ideoque ex hoc loco non potest probari existentia peccati originalis Respondeo: Adest parallelismus verbalis, concedo; adest parallelismus realis, nego. Et revera, adsunt argumenta positiva quibus ostenditur in capite 5 sermonem fieri de peccato origimdi, quae non sunL pro textu objecto; immo, sunt pro contraria opi– nione. Praeterea nos invicte probavimus in capite 5 loqui de peccato originali; si adest igitur parallelismus, uti vult adversarius, concludat etiam in capite 3 de peccato ori– ginali sermonem haberi; attendat denique adversarius ad illam regulam: «Obscuriora per clariora interpretari debent, et non viceversa». Objectio 2.ª: Universalitas peccati originalis probata est ex universalitate mortis. Atqui mors non est omnino universalis, nam, multi in fine mundi «rapientur», immuta– buntur, quin moriantur. Ergo non valet argumentum nostrum. Respondeo: Disting. majar.: Probata est ex debito moriendi, concedo; alio modo, nego. Cfr. thesim, et probationem. Instant: Sed hace omnia aperte statuuntur contra ipsam Scripturam, quae ita ha– bet in Ezech., 18, 20: «Filius non portabit iniquitatem patris». Atqui in doctrina de peccato originali dici debet nos portare iniquitatem patris nostri Adami. Ergo contra– ria statuuntur in Sacra Scriptura. Respondeo clistinguendo sensum textus objecti: Non imputabitur filio iniquitas seu peccatum persona/e patris, concedo ; non imputabitur peccatum naturae, seu origi– nale, nego. Objectio 3.ª: Adamus et Christus sunt caput caeterorum hominum. Atqui non orones justificantur in capite Christo. Ergo neque omnes damnatur in capite Adamo, ideoque peccatum originale non propagatur in omnes Adami pasteros. Respondeo: Adamus et Christus sunt capita servatis servandis, concedo; sunt ca– pita quoad omnia, nego. Possent in praesenti multae aliae objectiones exponi, quae tamen praetermittuntur, quia meliorem invenient locum in thesibus sequenti– bus, ubi de voluntarietate et de modo propagationis erit distincte agen– dum. (19) Contr. Jul., lib. 4, c. 16; cfr. Contr. Gent., lib. 4, c. 52; cfr. LONCKE, Per– vcnduntur argumenta rationis quoad veccati origina/is existentiam, in CollBrug,, 44 (1948), 335-339; LE BACHELET, Le peché origine/ (París, 1909), 108-113; G. PHILIPS, De argumento augustiniano ex miseriis hui1ts vitae clesumvto vro existentia veccati originalis, in RevEcclLieg., 26 (1934-1935), 213-320.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz