BCCCAP00000000000000000000547
364 DE DEO ELEVANTE, th. 5, n. 639-640 Ante controversiam Pelagianam.-Stus Augustinus opponit nascenti haeresi fidem antiquam Patrum: «Non ego finxi orioinaie. peccaium, quod catholica fides credit antiquitus, sed tu, qui hoc negas, sine dubio novus es haereticus... Propter qi:am catholicam veritatem, sancti ac bea– ti in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocen– tius, Joannes, Basilius, quibus addo presbyterum, nolis velis, Hierony– mum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato orginali obnoxia successione senten– tiam» (18). Stus Augustinus, hoc argumento Traditionis contra suos adversa– rios Pelagianos utitur; et revera nullum eo validius, nullum eo fortius. saltem iis qui istius argumenti vim non ignorant; hoc modo procedendi Augustinus totam coram ipsos proponit Ecclesiam, cum suis Doctoribus et fidei Magistris, cum suis martyribus et fidelibus christianis, qui in rebus fidei et morum, quando in consensu aliquid credunt vel propo– nunt, infallibiles sunt. Post exortam haeresim Pelagianam. l. 0 ) August'inus acerrime de– fendit contra Pelagianos existentiam peccati originalis, uti jam cons– tat ex his quae supra diximus; ipse, ut hanc probet, ad Sacram Scrip– turam recurrit, et textus quos consideravimus, late evolvit; ad Patrum auC'toritatem recurrit: «Convinceris undi<;z1rn; luce cla.riora sunt testi– monia sanctorum» ; ad Baptismi administrationem recurrit, in Ecclesia semper et ubique adhibitam, et denique, ad rationem theologicam. 2.º) Sed nondum satis; nam Concilia coadunavit, ejusque rescripta ad Romanum Pontificem misit; postquam Romanus Pontifex haeresim damnavit, Stus. Augustinus in sermone coram populo habito, haec verba pranuntiavit: «De hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apos– tolicam. Inde etiam rescripta venerunt; causa finita est; utinam ali– quando finiatur et error». 640. Aliqua principia ad sQlvendas objectiones. a) Prima et prin– cipalis regula est haec: quod, quando nulla habetur controversia de aliqua re. facilius ac securius loquitur, quam quando de ea habetur concertatio: «vobis nondum litigantibtlS, securius loquebatur», ajebat suo tempore contra Pelagianos Stus. Augustinus. b) Quod textus obscuri per clariores intelligi debent. et non vice– versa, sicut facere solent Hypercritici moderni contra elementalem re– gulam sanae et rationalis hermeneuticae. e) Quod unus vel alter Pater non est tata Traditio, ideoque po– test errare. Ex ratione theologica.- Ex ratione theologica non posset, ex se sola, efficaciter existentia peccati originalis ctemonstrari. Sed si aliunde cons– tat miserias hujus vitae -esse poenas p-eccati, jam facile constare po– terit de existentia istius peccati origina1is. (18) Contr. Jul., lib. 2. c. 10, n. 33; PL., 44, 697; Journel, 1899; multa alla Patrum testimonia invenies in SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, loe. cit., n. 927-930.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz