BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 2, n. 15-17 13 15. Censura.-Propositio certe non est in Concilio Vaticano expres– se definita, nam particula «adeoque demonstrarh ablata est in canone; at haec doctrina est saltem proxima fidei, eo quod cognoscere mediate, seu ex effectibus, per ea quae /acta sunt, idem omnino -est ac demons– trare aliquid a posteriori (5). Praeterea in Jurejurando contra Modernistas express-e omnino di– citur: «adeoque demonstrari», quod quanti momenti sit, nemo est qui non vid€at. Pra-eterea Pius XI, in Encyc. «Studiormn Ducem», 29 junii 1923 (6). expresse dicit Pium X praeclare interpretatum fuisse dogma in Concilio Vaticano solemniter enuntiatum, quando addidit in Jurejurando con– tra Modernistas illa v-erba: «adeoque demonstrari et.iam vosse profiteor». Recordare denique propositionem quam subscribere debuit Bautain: «Ratiocinatio potest cum certitudine probare existentiam Dei...» (7). 16. :!?rnbatur thesis.--Necesse non est alia adducere argumenta praeter ea quae in superioribus citata sunt; doctrina catholica multis documentis invenitur declarata. Sacra Scriptura, in locis antea citatis, tota in eo est quod affirmet idololatras esse inexcusabiles, quia ex ope– ribus potuerunt d-cvenire ad cognitionem corum auctoris; ex pulchri– tudine et virtute mundi potuerunt cognoscere auctorem esse illis pul– chriorem et fortiorem. In omnibus istis locis innuitur vía quae procedit ex cognitione eff.ec– tus ad cognitionem causae, in quo praecise consistit demonstratio. Id tamcn notatum velim, nempe quod demonstratio non possit esse a priori; nam in demonstratione a priori, id quod prius nobis notum est. est subjectum, in quo videmus conclusionem. Nunc igitur in praesen– ti non cognoscimus Deum prout est in se, ideoque inferre non possumus ejus existentiam; e contra, magis noti sunt nobis effectus visibiles, quibus mediantibus. pervenimus in cognitionem existentiae Dei a posteriori. Probatur :ratione theologica.-Ibi habetur d•einonstratio a posteriori ubi. ex -effectibus magis notis quoad nos probatur -existentia causae pro– priae, a qua necessario effectus pendent. Atqui creaturae visibiles sunt magis notae quoad nos et, utpote contingentes, necessario postulant Deum ut causam a qua pendent. Ergo ... 17. Quid dicendum de demonstratione a simultaneo a Sancto An– selmo, Carthesio et Leibnizio proposita.-Celebris exstat demonstratio ab his auctoribus proposita, et quae a simultaneo appellari solet, eo quod ipsa non procedat nec per causas, nec per effectus _(ideoque nec a priori (5) STUS. THOMAS dicit contrarium «esse manifesto falsum» (De Verit., q. 10, a. 12); SUÁREZ: «temerarium et errori. proximum» (De Deo, tr. 1, lib. 1, c. 1, n. 13); VALENTIA: «erroneum in fide, si non est aperta haeresisii (In I p., n. 320); aliqui recentiores dicunt esse «certum dogma fideiii, ita BuoN– PENSIER!s, in I p., n. 160 et 163; DE SAN, De Deo Uno, 11, 34; STENTRUP, De Deo Uno, th. l. (6) AAS., 1923, pag. 317. (7) DENZINGER, 1622, 1650, 1652

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz