BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA PECCATI ORIGINALIS, th. 5, n. 638-639 3G3 -------- lem; attamen, dicit ipse, recurrendum est ad totam retro Traditio– nem ·~hristianam, quae unanimiter locum istum interpretata est de peccato originali. Idem die! debet de textu Job supra citato. Quoad Novum Testamentum.-Clarius quam in Vetere continetur existentia peccati originalis. 1. 0 ) Christus praedicat necessitatem baptismi in remissionem pec– catorum, ita ut illi qui bap~ismum non receperint, in regnum caelorum intrare non poterunt. Atqui non omnes habuerunt peccatum actuale. Ergo... 2. 0 ) Christus dicitur et est omn'ium hominum Redemptor. Atqui non omnes commiserunt peccat3 actualia, e. g. infantes et perpetuo amen– tes Ergo habuerunt peccatum originale. 639. Ex Traditione.- Infiniti essemus si omnes Patres ·qui, tam ante quam post controversiam Pelagianam vixerunt, voluerimus enume– rare; ad pauca igitur capita a1gumentum Traditionis reducemus, ut fa– cilius mente retineatur. 1. 0 ) Ex prnxi Ecclesiae baptizandi omnes, tam adultos quam infantes, in remissionem peccatorum. Argumentum.- Ecclesia jam ab initio oinnes omnino tain adultos quam infantes baptizavit, et quidem in remission.em peccatorum. At– qui haec praxis constans et universalis supponit existentiam peccati ori– ginalis. Ergo ... Nam infantes incapaces sunt cujuslibet peccati actualis. Prob major.: Ex Symbolis: «Confiteor unum baptisma in remissio– nem peccatorum». Stus. Cyprianus cum 66 Episcopis scribit: «Infans recens natus nihil peccavit nisi quod, secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxít, qui ad remissionem peccatorum ac– cipiendam hoc ipso facilius accedít, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata» (16). Et Stus. Augustinus: <<Porro. quia parvulos esse baptizandos conce– dunt (Pelagiani), concedant oportet eos euere illis beneficiis me.diatoris, ut abluti per sacramentum caritaterrique fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo viví, ut salVi, ut líberatí. ut redempti. ut ílluminati fiant. Unde nisi a marte vitiis. reatu, subjectione, tenebris peccatorum? Quae quoniam mllla in ea aetate per suam vitam commiserunt, restat originale pecca– tum» (17). 2. 0 ) Ex constanti affirmatione Patrum. Duae periodi possunt et debent distinguí: a) Ante c.:ontroversiam P•clagianam. b) Post exortam haeresim Pelagii. (16) Epist. 64, 5; Journel, 586. (17) De mmt et concupisc., lib. 2, c. 12; PL., 44, 450.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz