BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA PEXJCATI ORIGINALIS, th. 5, n. 637 361 ------ justitiam deletur, quod sese opponit gratiae. Atqui per gratiam, per jus– titiam Christi, constituimur justi. Ergo per illud peccatum efficimur re– probi, damnati: judicium quidem ex uno in damnat.ionem» (11). Secundum adversarios nostrae doctrinae, peccatum quod intravit in omnes homines, esset intelligendum vel pro poena mortis vel pro concu– piscentia. Atqui neutrum potest admitti. Ergo. Non pro poena mortis, quia dicit stus. Paulus: «Peccatum in hunc mundum intravit et per pcccatum mors», ubi perfecte distinguit ínter peccatum et mortem; mors dicitur effectus peccati; ergo mors dis– tinguitur a peccato, tamquam effectus a sua causa. No,i pro concupiscentia, quia sermo est de quodam peccato quod deletur per gratiam Christi eique opponitur. Sed concupiscentia non deletur per gratiam, nam remanet etiam in justificatis ideoque nec gratiae opponitur: «Non ergo regnet peccatum (id est. concupiscentia) in vestro mortali corpore uí obediatis concupiscentiis ejus» (12). Tandem Apostolus loquit.ur de illius peccati ingressu, ad cujus de– letionem venit Christus. Jamvero Christus non venit ad delendam con– cupiscentiam vel mortem, sed ad destruendum peccatum. Ergo rursus sequitur ídem ac prius. e) Est peccatum omnibus commune, non vero personale.-Nam, est tale peccatum per quod omnes omnino homines in damnationem in– currunt, per quod omnes peccatores constituti sumus, quod tandem in hunc mundum intravit, id est, in omnes homines. d) Est peccatum quod contrahitur per generationem naturalem, non vero per imitationem. l.º) Quia si sermo essd de peccato per imita– tionem, Paulus non deberet loqui de peccato Adami, sed de peccato in genere, aut de peccato Angelornm vel de peccato Evae, qui antea pecca– verant, et malum exemplum nobis dederant. 2.º) Apostolus dicit: «in qua omnes peccaverunt»; in quacumque ex– plicatione verbi «in qua», continetur omnes peccasse in Adamo, non per imitationem, sed per contracti.onem peccati in ipsa natura. Si ly «in qua» intelligas pro Adamo, sensu relativo, Paulus dicit om– ne1o homines in Adamo peccassc. Jamvero non potuerunt peccare actua– liter, nec per irnitationem, quia nondum nati erant. Ergo alio modo pec– caverunt, t1empe per contractionem ipsius naturae deturpatae et gratia sancti.ficanti privatae. Si vero ly «in qua» sensu causali intelligatur, idem omnino sequitur; nempe, in omnes homines mors pertransiit, quia omnes peccaverunt. Atqui non moriebantur propter peccatum aliquod personale actuale (quia non aderat lex quae poenam pro peccato decerneret, et peccatum non imputatur, lege non existente). Ergo moriebantur propter aliud pec– catum, quod non potest esse nisi peccatum originale. Atqui peccatum originale non potuerunt committere per imitatio– nem, quia nondum nati erant. Ergo illud commiserunt eo modo qua erant in Adamo, scilicet in Adamo tamquam fonte et capite totius natu– rae; aliis verbis, per generationem naturalem. (11) Ad Rom., 5, 16. (12) Ad Rom., 6, 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz