BCCCAP00000000000000000000547

360 DE DEO ELEVANTE, th. 5, n. 636-637 His igitur praemissis de critica textuali, nunc merito inquiritur de sensu istorum versiculorum, qui est ejusmodi: Dixerat Stus. Paulus in versículo 12: Mors pertransiit in omnes homines eo quod omnes peccaverunt; ergo mors est poena peccati; ideoque omnes homines moriuntur, quia omnes etiam peccaverunt. Sed mors est poena alicujus peccati personalis, an alius peccati? Aliis verbis: Omnes omnino homines moriuntur propter peccatum ali– quod personale, an per aliud, originale scilicet? Huic quaestioni Stus Paulus in forma scholastira auidem non res– pondet, sed tamen ejus mens clare apparet in versicÚlis 13 et 14, in quibus ita solvit quaestionem: Usque ad legem, id est, ante Moysis adventum, homines peccata personalia committebant; illa tamen peccata non imputabantur eis in mortem, quia nulla aderat lex (et peccatum non imputatur, lege non existente) secundum quam peccata marte punirentur; sed nihilo– minus. omnes omnino homines moriebantur, nam «regnavit mors ab Adam usque ad Moysem». Ergo concludendum est quod moriuntur prop– ter aliud peccatum. Sed adhuc insistit, et dicit mortem regnasse «etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae». Quinam sunt is– ti? - Sine dubio sunt infantes. Jamvero isti non peccarunt persona– liter. Ergo, si moriuntur, rnoriuntur propter aliud peccatum .(10). His igitur dictis, ita proponimus argum~mtum probationis. 637. Argumentum generale.--Peccatum, quod secundum Stuin. Pau. lum intravit in omnes homines, est: a) Quoddam peccatum bene determinatum. b) Veram ac propriam peccati rationem habens. e) Omnibus commune, non mere personale. d) Quodque contrahitur per generationem naturalem. Atqui iste, et non alius, est catholicus conce:ptus de peccato originali. Ergo in hoc loco tradit Apostolus existentiam peccati originalis. Prob. major. per partes: a) Est peccatum bene determinatum. Nam, Stus. Paulus Ioquitur de peccato unius hominis, de delicto unius, illudque vocat e amartia, peccatum cum articulo, quod idem est ac illud vacare peccatum per anthonomasiam. Jamvero haec omnia clare indicant sermonem fieri de aliqua re omnino determinata, con– creta. et non abstracta. Praeterea antequam Adamus peccasset, peccaverant Angeli rebelles et Eva. Jamvero si Apostolus loqui vellet de peccato in genere, potuisset hoc facere sese referendo ad peccatum eorum, simul cum peccato Ada– mi; sed Apostolus, e contra, semper loquitur de peccato unius, de pee– cato Adae, per quod omnes damnati sumus.... Ergo Ioquitur de peccato bene determinato. b)' Veram ac propriam peccati r::ttionem habens.-Nam, sermo est de peccato per quod peccatores constituti sunt multi, quod per Christi (10) De tota hac quaestione cfr. commentatores, et inter alias, PRAT, La Theolo– gie de s. Paul, t. 1; MAZZELLA, BILLOT, HUARTE, HERVE, LERCHER, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz