BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA PECCATI ORIGINALIS, th. 5, n. 636 359 Hanc explicationem derelinquendam esse auctores generatim exis– timant, quia particula «eh manifesto indicat omnia quae sequuntur ad protasim pertinere; praeterea quia modus loquendi Apostoli indicare videtur aliquid proponi in protasi quod complendum est in apodosi; jamvero in hac sententia nulla esset oppositio. Quaelibet sententia, hac ultima excepta, retineri potest; omnes enim eumdem sensum exhibent. 3. 0 ) Circa illa verba: «In quo omnes peccaverunt», versic. 12, quaeri– tur quomodo debeat verti illud «in quo», sensu videlicet relativo, an causali. Prima sententia: Sensu relativo, ita ut concordet cum Adamo: Ada– mo, in quo omnes peccaverunt. Secunda sententia: Sensu causali, ita ut hoc modo debeat fieri ver– sio. et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quocl omnes peccave– runt. vel quia omnes peccaverunt. Inutile existimamus rationes pro utraque sententia adducere, cum bonos et optimas patronos utraque habeat inter catholicos. Utraque lectio probabilis dicenda est; nos vero versionem causalem sequemur. 4. 0 ) Circa versiculum 13, in quo habetur quaedam discrepantia in– ter textum Vulgatum et textum Graecum, quae tamen nihil differt re– late ad sensum. Textus Graecus ita dicit: «Peccatum enim non imputatur, lege non existente»; textus Vulgatus: «Peccatmn autem non imputabatur, cum lex non esset.» Sed utraque lectio eumdem sensum reddit; ideoque quaelibet reti– neri potest. 5. 0 ) Circa illa verba: «Mors pertransiit» vers. lZ, notare oportet ver– bum graecum: dielcen (pertransiit), positum esse in praeterito, ideoque significare non posse quod mors in omnes homines pertransierit, eve– nerit, sed potius quod mortalitatem, seu debitum moriendi, omnes con– traxerint in poenam peccati originalis. 6.º) Circa totam periodum a vers. 12 ad 18. in qua Apostolus, omnia praecedentia paucis verbis recapitulans, paragraphum complet ac per– ficit. Periodus ista ideam nobis praebet styli Sti. Pauli. Quia mens Sti. Doctoris erat ideis referta, facile ab uno in aliud argumentum transit, parentheses addit, parentheses parenthesibus su– peraddit, digressiones longas interponit..., quod plane accidit in prae– senti loco. Nam in versículo 12, postquam ipse statuerat peccatum in omnes ho– mines intrasse, et mortalitatem omnes contraxisse, loco complendi se– cundum membrum comparationis per universalitatem Redemptionis a Christo omnibus hominibus allatae (sicut ordo grammaticalis exigebat), statim suam assertionem probat, dicendo mortem revera regnasse ab Adam usqu~ ad Moysem, et quidem etiam in eos qui non praevarica– verant in similitudinem Adae, qui, ait, est forma futuri; statim ac ser– monem fecit de Adam forma futuri, aliam parenthesim parenthesi in– terponit de ratione et modo quo Adamus est typus, seu forma, futuri Adami, qui est Christus. Hoc statim probat per aliam comparationem, addita adhuc consi– deratione de majori efficacia gratiae Christi ad nos salvandos, prae Adami delicto ad nos perdendos.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz