BCCCAP00000000000000000000547

358 DE DEO ELEVANTE, th. 5, n. 635-636 Quaeritur adhuc a theolog:is utrum fuerit ctiam definit1l1n quod exis– :tentia peccati originalis probari possit ex Epistola ad Romanos, cap. 5. vers. 12 et sqs. Sunt qui affirment, ut el. Billot, (8); sunt tamen qui hoc non admittant, ut P. Huarte (9). Attamen opportune monent isti auctores erroneum fore sententiam contrariam tenere, cum tata retro Traditio ex hoc loco existentiam peccati originalis unanimiter demons– tret. 636. Aliqua praenotanda ad thesim.-Cum argumenta nostra potis– simum desumi debeant ex Epístola ad Romanos, capite 5, vers. 12 sqs., necesse est aliquas animadversiones circa ipsum praemittere. 1. 0 ) Omnes exegetae maxime insistunt in hoc, quod Stus. Paulus non intendit disserte loqui de peccato originali, sed de beneficiis quae no– bis attulit Christus per Redemptionem; ad hoc intentum demonstran– dum, quadam utitur comparatione ínter Adamum, mortem nobis cau– santem, et Christum, vitam et justificationem wti generi humano affe– rentem; sensus enim est iste: sicut per unum hominem, mortem, ita per almm habemus vitam... Jamvero quando, ad aliquid explicandum, comparatio aliqua adhibetur, terminus comparationis supponitur notus 2. 0 ) In versículo 12 adest quaedam difficultas grammaticalis; vi– detur enim orationem relinqui suspensam, quia non adest nisi primum membrum comparationis. «Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in qua omnes peccaverunt...» deest alterum membrum; ha– betur ergo protasis sine apodosi; ad difficultatem solvendam, plures datae sunt explicationes: Prima: Admittit defectum grammaticalem, id est, admittit adesse primum membrum comparationis quin compleatur; neque, dicit, hoc miran nos oportet, cum Stus. Paulus tam frequenter in hoc defectu incidat; e. g. in Epístola ad Galatas, cap. 2, 6, aut in I ad Cor., 2, 28: «Et sic de pane illo edat et de calice bibat...», et alibí saepe. Secunda: Periodus relinquitur suspensa, sed ab eodem Apostolo com– pletur in versículo 18, in quo habetur apodosis: «Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justi– tiam in justificatio1:em vitae.» Tertia: Primum membrum comparationis habetur in versículo 11 in illis verbis: «Non solum autem sed et gloriamur in Deo ... Propterea si– cut per unum hominem»; quae sententia, uti apparet eumdem sensum praebet ac prima et secunda; scilicet, per unum hominem intravit in mundum peccatum et mors, per alium vero habuimus vitam et re– conciliationem. Quarta: Apodosis habetur in versículo 14 in illis verbis: «Qui est forma futuri», quibus significatur reparatio per futurum Adamum ha– benda. Quinta: Protasis et apodosis in versiculo 12 inveniuntur; sensus enim esset iste: Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intni.vit, sic etiam per peccatum intravit mors, et ita mors in omnes homines pertransiit. (8) De peccat. orig., pag. 160. (9) De Deo Greante ,;t E levante, pa_g. 416.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz