BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA PECCATI ORIGINALIS, th. 5, n. 634-635 357 lum operari; ex hoc igitur apparet quod Protestantes veteres non per– tineant ad nostram thesim; admittebant enim existentiam peccati ori– ginalis; errabant vero in ejus natura recte explicanda. Protestantes moderni. Difficile admodum videtur omnes eorum sen– tentias in unum caput reducere, nam, ut ait Pesch, «tot ¡ere sunt sen– tentiae quot cavita»; generatim sententiam Pelagii sequuntur, ideoque peccatum originale in malo exemplo Adami dicunt consistere; alii, in haerecütaria transmissione vitiorum et peccatorum quae commiserunt paren tes; et certe, nunc unam, eras vero aliam sententiam proponent quae neque ipsis placeat; semper tamen a vero et regio veritatis tra– mite deflectent, cum, auctoritate Ecclesiae prorsus ':lpreta, et Sacro– rum Librorum inspiratione non admissa, immo ipsa Dei existentia pe– nitus rejecta, impossibile sit has quaestiones satisfactorie dilucidare. 635. Censura.- Est doctrina de fide divina catholica definita in Con– cilio Tridentino; omnia fere verba nostrae theseos desumpta sunt ex can. 2 et 3; quam definitionem Conc. Tridentinum ex Carthaginensi de– sumpsit et ex Arausicano. Conc. Carthaginense: «Item placuit, ut quicumque parvulos recen– tes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionern quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis pecca– ti..., A. S. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem p,eccatum intravit in mundum, (et per peccatum mors), et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisl quemarlmodum Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur. quod gene– ratione traxerunt» ( 4). Conc. Arausicanum: «Si quis soli Adae praevaricationem. suam, non et ejus propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est. non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, injus– titiam Deo dabit, contradicens Apostozo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors... » (5). Concilium Tridentinum: «Si quis Adae praevaricationem sibi soli, et non e1us provagini asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et pec– catum, quod mors est animae, a. s., cum contradicat Apostolo dicenti: «Per unum hominem p,eccatum intravit in mundum... » (6). «Si quis hoc Adae peccatum, quod origine unum est, et propagatione. non imitati.one, transfusum, omnibus inest unicuique proprium, vez per natnrae humanae vires, vel per aliud remedium asserit tolli, quam per meritum unius mediatoris Domin.i nostri. Jesv. Christi ... » (7). (4) DENZINGER, 102. ( 5) DENZINGER, 175. /6) DENZINGER, 71'9. (7) DENZINGER, 790.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz