BCCCAP00000000000000000000547

356 DE DEO ELEVANTE, th. 5, n. 633-634 genitus non est ope alicujus viri, sed per virtutem Spiritus Sancti, cu– jus est posse facere per se id quod facere possunt causa,e secundae, et quidem modo eminentiori et perfectiori. Et inest unicuique proprium. Haec verba sunt desumpta ex Concilio Tridentino, ut magis ac magis declaretur peccatum illud originale vere et proprie esse peccatum, quod omnibus ac singulis imputatur, omnes– que reddit poenae damnationis aeternae obnoxios. 631. Adversarii. In re tanti momenti jam a priori videtur adver– sarios deesse non potuisse, et revera non defuerunt qui saeculis IV et V hoc dogma fidei christianae negarent; nec nostris temporibus desunt. cum, tum Protestantes Recentiores, tum Rationalistae et Athei, omni– bus modis catholicam doctrinam impugnent. a) Theodorus Mopsuestenus, primus omnium, uti videtur, fuit, qui diceret progenitores nostros mortales creatos fuisse, et nemini per prae– varicationem suam nocuisse, sed sibi solis. b) Rufinus, natione Syrus, qui hunc errorem a praecedenti hause– rit; ille vero, Romam veniens, utpote valde acutus, istum decepit. e) Pelagius, Monachus, gente Britannus, qui hanc impiam vanita– tem totis viribus assumpsit praedicandam et ubique propagandam; Pe– lagianismus in eo est quod, viribus naturae nimis confidens, gratiam non esse necessariam sustineat, idE:oque nec Redemptionem Christi per quam salvati sumus. Pelagius, ut hanc manifestam haeresim propalaret, sua principia de– sumpsit ex nostrae theseos negatione; nam, teste Pelagio, peccatum originale non existit; peccavit utique Adam, sed peccatum ejus ipse portavit, et ipse solus; et quia gratia sanctificans, aliaque dona, erant naturae humanae debita, resultat quod natura humana tam integra est hodie quam ante peccatum; sicut antea non indigebat uno auxilio divino, sic neque eo indiget post peccatum Adami. Attamen, subjungit Pelagius, admitti potest quod aliquo modo omnes omnino homines in Adamo peccassent, quatenus nemp2 Adamus suo malo exemplo homines induxit ad peccandum. «Sicut enim Adamus primu.~ mandatum Dei praevaricans exemplum est legem Dei praevari– care ,Jolentibus, sic et Christus voluntatem Patris complens, exemplum est imitari cupientibus» (2). Pelagiani, versionem relativam: «in qua» admittentes, ita eam in– terpretabantur: Quod Adam peccavit primus, in qua de caetero, quis– quis peccare voluit, peccandi inveniet exemplum. d) Abaelardus cujus hanc propositionem damnavit Concilium Seno– sense, anno 1140: «Quod non contraximus culpam ex Adamo, sed poe– nam tantum» (3). e) Protestantes, non Veteres, sed moderni. Protestantes Veteres uno ore admittebant peccatum originale, quod in suis erroribus punctum erat omnino praecipuum et fundamentale ad instar principii inconcussi et infallibilis; ab eo enim derivarunt essentialem illam humnnae nn– turae corruptionem, ita, ajebant ipsi, ut hodie natura humana nihil aliud facere possit quam peccare; sicut ante peccatum natura humana non poterat nisi bonum facere, sic post peccatum, non potest nisi ma- (2) In Gomment. ad Rom,, 5: PL., 30, 669. (3) DENZINGER, 376; cfr. A. TEETAERT, Le péché originel d'aprés Abélard, in EstFranc., 40 (1928), 23-54.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz