BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA PECCATI ORIGINALIS, th. 5, n. 633 355 Peccatum, est avBrsio a Deo fine ultimo p€r voluntariam conversio-– nem ad bonum commutabile vel «Dictum·, factum vez co11cupitum ali– quid contra legem Dei aeternam» (1), vel «Libera :transoresio Leois. di– vinae». Omnes istae definitionBs, verbis paululum diversis, eamdem rem exprimunt; peccatum enim nihil aliud est nisi sese averti a Deo fine ultimo per voluntariam conversionem ad creaturas, in quo maxima ha– betur deordinatio. Divisio peccati. Divisiones qua€ ad nos spectant, sunt: a) peccatum actuale, et est ipse actus p€ccandi, b) peccatum habituale, et est status peccati nondum delBti; quod facile concipi potest si in memoriam re– vocetur quod peccatum est offensa Deo facta vi cujus horno inimicus efficitur Dei. Jamvero praedicta offensa remanet usque dum peccator culpam retractet; status igitur offensae non retractatae constituit pec– caium habituale; simile quid apud hominBs accidit, quando unus alte– rum offendit, nec ab eo veniam petit. Peccatum habituale dividitur in: a) personale, quod uniuscujusque voluntate commissum est eique soli imputatur; b) originale. quod ipsa nativitate contrahitur quin singulorum voluntas actu intBrvBnerit. Peccatum originale dividitur in: a) originale originans, est pecca– tum .)riginale in Adamo consideratum, quatenus €St caput totius generis humani; b) originale originatum, €St idem Adami peccatum considera– tum in iis, qui naturali generationis via ab eo descendunt; de hoc tan– tum est sermo in nostra thes1. Propriam ac veram peccati rationem habens. Per haec verba signifi– care intenéimus quod illud peccatum original€, quod in omnes Ada– mi pasteros transfunciitur, vero ac proprio sensu sit peccatum, quo nem– pe vere inimici Dei sumus, et a Deo aversi, ita ut, ipso non deleto, ne– cessario a fine ultimo d€cidamus, sicut accidit infantibus nondum bap– tizatis. Ideoque falsae aestimantur, et sunt, sententiae Protestantium Re– centiorum aliorumque Catholicae Ecclesiae adversariorum, secundum quos peccatum originale metonymice sumendum sit, sive pro poena peccati, e. g. marte, sive pro concupiscentia, quae ad peccatum inclinat; metonymia, ut omnes sciunt, illa est figura rhetorica quae nobis per– mittit ut aliquando effectum pro causa nominemus. Sic Stus. Paulus concupiscentiam peccatum appellat, non quia in se peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. In omnes Adami pasteros naturali generatiónis via descendentes. His verbis indicatur modus propagationis istius peccati, nempe per ge– nerationem naturalem. a) In omnes Adami pasteros; nulla exceptio datur si de debito aga– tur; si vero agBretur de actuali ejus traductione, unica certa datur ex– cBptio in favorem Btae. Virginis Mariae; utrum aliae exceptiones den– tur vel non, nescimus. b) Naturali generationis via descendentes. Unde ex hoc solo capite excluditur Christus a contaminatione i.stius peccati, quia, uti scitur, (1) STUS. AUGUSTINUS, Contr. Jul., lib. 22, c. 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz