BCCCAP00000000000000000000547

354 DE DEO ELEVANTE, th. 5, n. 630-633 fuisse superbiam, seu inordinatum appetitum propriae excellentiae, jux– ta illud: <<lnitium omnis peccati est superbia» (16). Sed appetitus inordinatus propriae excellentiae non in eo fuit quod protoparentes esse vellent similes Deo (hoc enim sciebant absurdum et impossibile, etsi peccatum Evae id fuisse videtur1, sed desiderium sciendl bonum et malum, illudque virtute propria operandi in ordine ad beatitudinem consequendam U7). 631. Scholion II: Utrum protoparentes veniam peccati sui obtinuerint. Affirmative respondendum est quia tota Traditio id asserit et credi– dit. juxta illud Sacrae Scripturae: «Haec <Sapientia) illum qui primus formatus est a Deo, pater orbis terrarum..., eduxit a delicto suo» (18). CAPUT 111 DE PECCATO ORIGINAL! ORIGINATO 632. Connexio ,materiae.-In thesi praecedenti actum est de priml hominis lapsu; peccavit Adamus, et consequentet justitiam et sanctita– tem amisit, et indignationem Dei incurrit. Quaer-endum igitur est in prnesenti 11.trum illuj p-eccatum non tantum Adamo nocuerit, sed etiam ejus propagini; quod si probatum fuerit, existentia peccati originalis in aperto erit. Ordo dícendorum.-- Agemus: a) de existentia peccati originalis; b) de ejus essencia; e) d-e ejus voluntarietate; d) de ejus propaaation.e, et e) de -ejus effectibus. ART. I De existentia peccati originalis THESIS 5.ª: Peccatum Adami non sibi solí, sed etiam ejus propagini nocuit; existit igitur peccatum originale, veram ac propriam peccati rationem habens, quod in omnes Adami posterm: naturali ge– nerationis via descendentes, transfunditur, atque inest unicuique proprium. 633. Explicatio terminorum.-Peccatum originale. Quid sit peccatum originale, nonnisi in fine hujus tractatus scire possumus, postquam ejus ex;stentiarn., voluntarietatem... investigemus; tamen aliquid de ipso prae– supponere debemus, quia secus non possemus processum instituere istius theseos. (16) Eccl., 10, 15. (17) Il-11, q. 163, a. 2. (18) Sap., 10, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz