BCCCAP00000000000000000000547
DE PECCATO ADAMI, th. 4, n. 629-630 353 regula, ne dicam praecipua, at saltem maximi momenti, unde praecepti gravitas cog– nosci possit. Jamvero finis istius praecepti is erat: ut protoparentes suam ergo Deum subjectionem manifestarent, eumque tamquam Supremum Dominum et Auctorem agnos. cerent, quod, nemine diffitente, materiam gravem constituit. Pars 3.ª: Justitiam et sanctitatem amisit. 629. Probatur. a) Ex secunda parte: Nam probavimus protoparen– tes gravite:r peccasse; sed p,eccatum grave et gratia componi nequeunt. Ergo... b) Ex Epistola ad Rom., 5, 12 sqs.: Oppositio fit in ter peccatum Adami, vi cujus in damnationem omnes incurrimus, et gratiam Christi per quam reducimur ad vitam. In re tam evidenti necesse non est testimonia Patrum recitare. Nota bene.-Thesis nostra, prout est enuntiata, nihil dicit de amis– sione donorum praeternaturalium immunitatis a concupiscentia, im– mortalitatis et aliorum, quae cum istis erant mtime connexa; attamen res non est difficilis; nam dona praeternaturalia omninu pendebant a supernaturalibus, ita ut, istis substractis, fere necessario substraheban– tur et alia; gratia enim sanctificans erat veluti r2.dix c't fundamentum qua alia nitebantur, non certe ex natura rei, sed ex ordinatione divina. Praeterea expresse dicitur protoparentes arnisisse dona praeterna– turalia: integritatem (Gn., 3, 7, 10, 21); immortalitatem (Gn., 3, 19); impassibilitatem (pro muliere, Gn., 3, 16; pro viro, Gn., 17-19); cetera dona, per ejectionem ex paradiso. 630. Scholion I: Quale fuerit peccatum »rotoparentum.-Quaerunt theologi quaenam sit natura istius peccati; et alioui d 1 "unt peccatum protoparentum fuisse peccatum sexuale; sic In antiquitate judaica et etiam christiana (Clemens Alex., Ambrosius) et inter quosdam recen– tiores. praesertim protestantes, et pancos catholicos (Mayrhofer O. s. B.) (14); alii dicunt peccatum fuisse su.oerbiae; alii, duce Sto. Tho– ma, peccatum inobedientiae. Nostra sententia.-Hanc ultimam sententiam propugnamus: 1. 0 ) quia id expresse habetur in sacra Scriptura: «Sicut per inobeclientiam unius hominis peccatores constituti sunt muzti ... » .05). 2.ol Quia, praeter verba Apostoli, id etiam satis colligitur ex tota narratione Bíblica; ratio enim propter quam protoparentes puniuntur a Deo, alia non est nisi quia praecepto ne comedendi non obedierunt illudque transgressi sunt. 3. 0 ) Quia aliud peccatum non poterant protoparentes committere, eo quod per immunitatem a concupiscentia, pars inferior plene subdebatur parti superiori, nec poterant habere motus appetitus sensitivi qui ra- t.ionem praeverterent mentemque offuscarent. Si autem a me quaeras motivum inobeclientiae, dicendum est ipsum (14) Der Fall des Menschen: Theologie und Glaube, 28 ( 1936), 133-162; contra quem conscripsit, inter alios, MII{LIK, in Biblica, 20 (19391. 3P7-396. (15) Ad Rom., 5, 12. MAN. THEOL. DOGM.-24,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz