BCCCAP00000000000000000000547

352 DE DEO ELEVANTE, th. n. 627-628 Conveniens igitur fuit ut protoparentes, utpote creat.urae Dei, suam erga Deum subjectionem manifestarent. Atqui ad hoc oportebat eis im– ponere aliquod praeceptum positivum. Ergo protoparentibus impositum est aliquod praeceptum positivum. Prob. minar.: Nam observantia legis na:t.uralis nullam difficultatem eis offerebat, quandoquidem in statu innocentiae et sanctitatis erant constituti, sicut in superioribus jam probatum est; conv-enienter ergo Deus eis imposuit aliquod praeceptum positivum. ut inde praestarent Deo debitum obsequium subjectionis seu summissionis. Pars 2.ª: Illud praeceptum Adamus transgressus est. 628. Probatur.- «Vidit igitur mulier... et comedit, deditque viro suo qui comedit» (11). «A muliere initium fdctum est peccati, et per illam omnes mori– rnur» (12). «Per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt mul– ti» (13). Haec, uti vides, nullam praebent difficultatem; sed quaer-endum est utrum illiu.:; praecepti transoressío fuerit oravis, vi cujus gratia et sane– titas amissae fuerint. Respondeo affirrnative, nam: a) Gravitas alicujus praecepti ex majori vel minori poena dime– tienda est. Atqui praecepti observatio comminata fuerat sub poena mor– tis, et haec poena ab omnibus ut gravissima aestimatur. Ergo praecep– tum erat grave, ideoque ejus violatio erat grave quoque peccatum. b) Gravitas praecepti ex fine dimetienda est. Atqui finis istius prae– cepti erat ut protoparentes tributum subjectionis Deo redderent, et iste finJs est omnium gravissimus. Ergo violatio erat gravis. e) Adamus et Eva perfectam et plenam eognitionem habebant. Er– go nihil deerat quod ad gravem transgressionem illius praecepti requi– reretur. Unde paucis verbis: P€ccatum grave €St libera transgressio praecep– ti graviter ob1igantis. Atoui hae omnes conditiones perfecte verificantur in facto comedendi ex ligno vetito. Ergo. Objectio.-Ut adsit peccatum grave, requiritur materia gravis, levis autem non suffi– cit. Atqui manducatio ex ligno vetito non videtur esse materia gravis, ,sed ad surnmum levis. En,o non habetur peccatum grave. P"º1Jr>"rl"o: Renuiritur ohiectum grave, quod potest esse, sive ratione materiae, sive ratione ftnis, concedo; tantum ratione materiae, nego. Et revera, ratio praecipua cur aliquod praeceptum obliget sub gravi, erit ordinario quia ejus materia est obiectum grave, seu, quod ídem est, gravitas alicujus praeceptz aestirnabitur gravis ex materia, sen ex objecto ; hoc tamen minime excludit quod etiam aliae dentur rationes quibus materia aestirnetur gravis vel levis; in responsione as 0 ig– navimus rationem finis quem legislator habuit quando legem tulit; et renra finis est (11) Gen., 3, 6. (12) Eccl.. 26, 33. (13) Ad Rom., 5, 19.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz