BCCCAP00000000000000000000547

DE PECCATO ADAMI, th. 4, n. 626-627 351 potestate, qui mortis deinde habuit imperium, hoc est diaboli, totum– que Aiam, per illam praevaricationis offensam, secundum corpus et ani– mam in deterius commutatum fuisse, a. s.» ( 4). Contra illos qui veritatem peccati Adami admittunt, sed negant his– toricitatern circumstantiarum ipsius in Genesi descriptarum, Com.missio Bíblica docet sensum litteralem histori.cum retinendum esse et nulli licere eum in dubium revocare, speciatim: «ubi agitur de factis in eisdem capit'ibus enarratis, quae christianae religionis fundamenta attingunt: uti sunt, ínter caetera..., originalis protoparentum felicitas in statu jus– titWe. integritatis et immortalitatis; praeceptmn a Deo homini datmn ad ejvs obeiientiam probandam; divini praecepti, diabolo sub serpentis spe– cie suasore, transgressio; protoparentum dejectio ab illo primaevo in– nocentiae statu, necnon Reparat.oris futur.i promíssio» (5). Pars. l.ª: l\Iandatum a Deo accepit Adamus. 627. Probatur.- «Praecepitque ei dicens: ex omni ligno paradisi co– mede, de ligno autem scienttae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die romederis, morieris» ( 6). «De fructu ligni quod est in paradiso praecepit Deus ne comedere– mus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur» (7). «Quis indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno, de qua prae– ceperam tibi ne comederes, comedisti?» (8). Hoc praeceptum multis in aliis locis Sacrae Scripturae exponitur vel praesupponitur: «Sicut per unum hominem peccatum intravit... » «Sicut per inobe– dicntiam unius hominis ... » (9). «Adam enim primus formatus est, deinde Eva; et Adam seiuctus non est, mulier autem sedvcta. in praevaricatione hdb (10). Jamvero seductio supponit praeceptum quoddam, quod transgressum est. Ex Traditione.- In re tam evidenti necesse non est testimonia Pa– trum adducere; omnes enim unanimiter consentiunt, et idem dicendum de theologis. Ex ratione theologica.-Ex ratione probatur tantummodo convenien– tia, non vero existentia istius praecepti. (4) DENZINGER, 788. (5) DENZINGER, 2123; quare interpretatlo historico-allegorlca CAJETANI <Com– ment. in Genes., c. 3, et PATRIS LAGRANGE, Revue Bibliq., 1897, pa,.. 341-279, 361 sqs., non potest uno modo admitti; dlcit enlm P. LAGRANGE dlstin– guendum esse in bis capltibus substantiam narrationls et eJus ornatum; ea vero, quae ad substantiam pertinent, litteraliter lntelllgenáa esse; quae autem ad ornatum spectant, symbolice; nunc autem, inter ea quae ad or– natum pertinent, sunt clrcumstantiae, lignum scientiae bonl et mall, con– versatlo Evae cum serpente, etc. (6) Gen, 2, 16-17. (7) Gen., 3. 3. (8) Gen., 3, 11. (9) Ad Rom., 5, 12 sqs. (10) Ad Tim., 2, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz