BCCCAP00000000000000000000547
________DE PECCATO ADAMI, th. 4, n. 623-624 349 denegare id quod ei omnino indebitum est. Atqui dona praeternatu– ralia et supernaturalia, quae justitiam originalem constituebant, erant naturae humanae prorsus indebita. Ergo Deus poterat hominem crea– re in statu naturae purae. b) Quia id ipsum consequi videtur ex propositione 55 Baji ab Ec– clesia damnata: «Deus non potuisset ab initio talem creare hominem qualis nunc nascitur» (2). Haec verba: «qualis nunc nascitur» nihil aliud significant juxta men– tem Baj1, nisi: iSine gratia et dono integritatis». Unde tenendum est juxta mentem Ecclesiae, quod Deus posset ab initio hominem creare si– ne gratia et dono integritatis; quo in casu, carentia graiiae non habuis– set rationem privationis et peccati; praeterea, hamo subjectus ffüsset infirmitatibus et morti, aliisque defectibus quae naturam humanam sponte et necessario consequuntur; attamen isti de1ectus non habuissent rationem poenae. CAPUT II DE PECCATO ORIGINALI ORIGINANTE, SEU DE HOMINIS LAPSU 624. Connexio materiae.- Cum jam in pra-eced-entibus locuti fue– rimus d-e primi hominis totiusqu-e generis humani el-evatione ad statum supernaturalem per gratiam sanctificantem aliaque dona humana-e na– turae prorsus indebita, ad ejus lapsum considerandum veniendum est. Hic ergo ponderandum v-enit illud grande et imman-e p-eccatum, quod non tantum Adamo, sed -etiam ejus propagini nocuit. At res statim apparet difficilis et impervia; nam, si peccatores vi illius peccuti constituti sumus, quasnam in eo habuimus partes perso– nales?, -et ubinam voluntarietas nostra, si nati nonjum eramus? ... et quomodo, aut quanam via, p-eccatum illud in omnes omnino homines transfunditur? En igitur habes aliquas difficultat-es quae in ipso pra-eliminio tracta– tus occurrunt, et quae simul indicant ipsius obscuritat~m: «Nihil esse. ait Stus. Aagustinus, ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum se– cretius (1). Et nihilominus nihil in doctrina catholica tanti momenti. nam, ut ait ipse Stus. Doctor: «In causa duorum hominum, quorum :per unum venumdati sumus sub peccato, per alterum re'iimimur a peccatis per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad vi– tarn ... ; in horum duorum hominum causa, proprie fides christiana con– sistit» ( 2). (2) DENZINGER, 1055; confer de hac quaestione LoNcKE. De stat1t natnrae purae in clo,,trina E!'C'l<'siae et theo10:1ormn. in CollHrug., 44 ( 1948) 198-202: DE :Pnom.m. De gratnitate orciinis suricrnaturalis, in Greg .• 29 ( 1948). 455-463; SACRAE THEOLOGIAE SUMMA. loe. cit., 11. 80:l-812. (1) DI' moribns EcC'l. Cath., lib. 1, c. 22; PL.. 32, 1328. (2) De Grat. Christi et de peccato originali, lib. 2, c. 24, n. 2; PL., 44. 398; Journet 1857.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz