BCCCAP00000000000000000000547
346 DE DEO ELEVANTE, th. 3, n. 615-618 Probatur per partes. I.-DONUM SCIENTIAE ERAT PROTOPARENTIBUS INDEBITUM 615. Probatur.-Id debetur naturae rationali quod requiritur ad ejus naturam rite constituendam et ad ejus finem assequendum. Atqui naturae rationali nullo modo debetur scientia a phantasmatibus inde– penctenter acquisita, quernadmodum Adamus habuit. Ergo scientia, quam Adarnus habuit ab initio, erat ei indebita seu praeternaturalis. !I.-!MMUNITAS A CONCUPISCENTIA ERAT INDEBITA. 616. Censura.- Est doctrina theologice certa, uti constat ex propo– sitione Ba.ii damnata a Pio V: «Inteuritas primae creattonis non fuit in– debita humanae naturae exaztatio, sed naturalis ejus conclit'io» ( 1). 617. Probatur ratione.- Ex ipsa naturae hurnanae constitutione exsurgunt motus appetiti sensitivi, qui eo tendunt ut rationem praever– tant eique resistant. Jamvero primus horno per immunitatem a concu– piscentia liber erat ab istis motibus rationem praevertentibus. Ergo ... Prob. majar.: Tota nostra vita intellectualis p,endet a vita sensibili, ita ut facnltates nostrae intellectivae et affectivae indigeant auxilio et eoncursu sensuum. Nunc autem, appetitu sensibili insurgente, potest lpse usum rationis naturalis pra-evertere eique non obedire, maxime cum voluntas non habeat circa part-em sens1tivam dominium, ut ajunt, abso– lutum seu despoticum, sed potius politicum. Objectio.-Secundum praedicta, immunitas a concupiscentia videtur impossibilis, nam ex ipsa nostrae naturae constitutione dicimus resultare quod motus appetitus sensitivi rationem praeveniant et parti superiori resistant. Jamvero gratia non destruit naturam. Ergo. . Respondeo: Debent necessario et absolute rationem praevertere, nego; connaturali– ter, concedo. Et revera, quomodo Deus hoc donum contulerit, nescimus; sed certe nulla apparet repugnantia; nam per exercitium virtutum efformantur in nobis habitus acquisiti, qui. bus tam perfecte et tam plene motus appetitus sensitivi dominantur ut fere jam non sint; si igitur hoc fieri potest per habitus acquisitos, poterit Deus hoc ipsum per ali– quod donum superadditum efficere. 'Iheologi generatim admittunt infusionem habi– tuum specialium, seu quamdam Providentiam Dei externam, vi cujus evitarentur occa– siones... Ill.-DONUM IMMORTALITATIS ERAT INDEBITUM. 618. Censura.- Est doctrina communis et certa, sicuti constat ex prnpositione Baji damnata a Pio V: «Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio» (2). (1) DENZINGER, 1026; DIEKAMP tamen eam dicit fidei proximam (Thed, dogm. manuale. 148). (2) DENZINGER, 1078; cfr. etiam DENZINGER, 1517.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz