BCCCAP00000000000000000000547
DE GRATUITATE DONORUM, th. 3, n. 612-614 345 Caeterum hace immunitas ab aerumnis et doloribus nihil aliud vi– detur esse nisi simplex corollarium donorum scientiae, tmmortalitatis et imrnunitatis a concupiscentia. Sublata enim marte per donum immor– talitatis, tolluntur omnia quae sunt velut initium et praeparatio ad mor– tem, ut sunt aegritudines, miseriae et molestiae hujus vitae. Sublata concupiscentia, prorsus evanescunt miseriae ordinis moralis. Ca-eterum protoparentes sapientia sua ea omnia 1ta disponerent ut non– nisi utilia et honesta peragerent. Ex Traditione.-Hanc felicitatem protoparentum his verbis describit Stus. Augustinus: «Vivebat itaque hamo in paradiso sicut volebat quamdiu hoc vole– bat quod Deus jusserat; vivebat frnens Deo, ex qua bono erat bonus: vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret; lignum vitae, ne illum senecta dis– solveret. Nihil corrnptionis in corpore, velut ex corpore nullas molestias ullis ejus sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in anima tata tran– quíllitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in ejus habita– tore, nulla ex cupiditate vel timore accidebat bonae voluntatis offen– sio;;, (2). § II.-DE GRATUITATE DON! INTEGRITATIS THESIS 3.ª: Haec quatuor dona, protoparentibus a Deo wncessa, erant gra– tuita seu indebita, ideoque praeternaturalia. 613. Status quaestionis.- Quaeritur in praesenti. utrum dona, de quibus actum est in thesi praecedenti, fuerint naturae humanae debita an, e contra, eam excedant. Dicimus in thesi praedicta dona fuisse om– nino indebita et gratuita, ideoque praeternaturalia. Quid sir, praeternaturale. Est illud ad quod habetur in natura ali– qua veluti inchoatio, quae dono quodam indebito perficitur; e. g. adest in nostra natura aliqua aptitndo ad vivendum, quae perficitur per do– num immortalitatis; adest aliqua inchoatio ad bene vivendum, nempe secundum rectam rationem, quae perficitur per donum immunitatis a concupiscentia ( Cfr. notiones superius traditas). 614. Adversarii.-Pelagiani, qui dicebant illa dona esse naturae hu– manae debita. Protestantes et Bajus et Jansenistae qui dicebant praedicta dona pertinere sive ad intrinsecam constitutionem humanae naturae, sive ad ejus complementum. (2) De Civ. Dei, lib. 14, c. 26; PL., 41, 434.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz