BCCCAP00000000000000000000547

344 DE DEO ELEVANTE, th. 2, n. 610-612 610. Scholion: In quo consisteret hoc privilegium.-Immortalitas est illud quo ens vivum potest non morí; cum igítur causae mortalitatis ad causas internas et externas reducantur, immortalitas, protoparenti– bus concessa, posset consistere in earum exclusione mediante quadam speciali Dei providentia; quomodocumque tandem res explicetur, id vi– detur certum quod privilegium illud est aliquid positivum, quod prop– terea reponendum non est in mero facto non moriendi (7). Ex Traditione.-Stus. Cyprianus: <<ln illa prima transuressione prae– ·cepti firmitas corporis cum immortalitate discessit» (8). Stus. Hilarius: «Adarn... constitutae immortalitatis beatitudinem transgressae Zegis amisit» (9). Stus. Ambrosius: «Si recolamus quod Deus mortem non fecerit, sed ... sententia comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, invenie– mus mortem finem esse peccati... » (10). Stus. Chrysostomus: Romines «usque ad illam (praevaricationem) quasi angeli versabantur in pdradiso... prorsus incorruptibiles et immor– tales conditi» (10). Stus. Augustinus: Corpus hominis erat «mortale, quia poterat mo– ri; immortale, quia poterat non mori.» «Mortalis erat (Adam) conditio– ne corpori:.; animalis, immortalis autem beneficio Conditoris» (11). IV.-!MMUNES ERANT AB AERUMNIS ET D0L0RIBUS. 611.- Sensus est quod protoparentes erant felic€s ea sensu quod p€r– f€ctionem habebant suae naturae convenientem, a qua removeri non poterant, n€c ullum malum patiebantur nec quoad animam, n€c quoad corpus. Censura.- Est doctrina communis. Catech:smus Romanus haec habet: «Non ei (Adamo) vestibus ad tegumentum corporis opus fuisset, non tecto ad perfugium, non armis ad defensionem, non remediis ad valetudinem, non aliis multis quorum subsidio nos ad hanc naturae imbecillitatem ac fragilitatem tuendam egemus... ; nulla ei opera molesta, nullum officii munus non jucundum fuisset... nec eum umquam opera aut spes fefellisseb (1). 612. Probatur ex Sacra Scriptura. a) Juxta Sacram Scripturam nillil videtur eis defuisse ad vitam felicem p€ragendam, nam protopa– rentes positi sunt in paradiso voluptatis, in qua omnia habebantur quae ad satietatem requiruntur; operi vacabant, sed sine dolare; cunctis animantibus dominabantur. (7) Cfr. PALMIERI, De peccato originali, q. 4, pag. 212 sqs.; PESCH, n. 204 sqs.; MAZZELLA, op. cit., n. 762. (8) De bono patient., Journel, 566. (9) In Ps. 1, n. l!l; Journel, 883. (10) Journel, 1325. (11) De Gen. ad litt., lib. 6, c. 25, n. 36; Journel, 1699; De Oiv. Dei, lib. 13, c. 13, n. 4. (1) aatech. Rom., p. 4, c. 13, n. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz