BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA DEI, th. 2, n. 10-12 11 «Creatum orbem in medio posuit ita ut sapiens, idiota, scytha, bar– barus, ex solo intuitu visibilium pul.chritudinem edoctus, ad Deum cons– cendere potest» (26). Stus. Augustinus: «Occurrebat aui'em ut diceretur ei: Unde impii illi veritatem detinent? Numquid Deus ad quem'quam eorum locutus est? .. . » (27). Nihil igitur mirari nos debet modus ille loqu-endi Patrum secundum quem cognitio existentiae Dei esset naturae humanae innata; non enim volunt Patres dicere, quod idea Dei sit nobis innata seu non acquisita, ad sensum Innatistarum, sed tantum quod, pasito lumine rationali, tam cito ipsa exsurgat, tam sponte ipsa concipiatur ex rerum creatarum con– sideratione, ut sit veluti in ipsa natura inserta (28). Hoc sensu dicebat Sanctus Thomas: «Sed tamen ejus (Dei) cogni– tio dicitur nobis esse innata, in quantum per principia in nobis innata de facili percipere possumus Deum esse» (29). Ex declarationibus Ecclesiae.-Afferri possunt in praesenti proposi– tiones quas Ecclesia subscribcndas proposuit Bautain et Bonnetty, quas in censura indicavimus. Praeterea Congregatio Indicis damnavit has propositiones: «Dei existentiam minime demonstrari posse.» «Probationem existentiae Dei, reduci ad quamdam fidem aut fundari in hac fide» (30). 11. Ex ratione theologica.-Objectum nostrorum sensuuin sunt res sensibiles, phaenomena; objectum vero nostri intellectus sunt earum causa-e ultimae. Jamvero res sensibiles hujus mundi sunt contingentes. Ergo necessario exigunt aliquod Ens a quo dependeant et ad quod ten– dant. Cum igitur hoc Ens aliud non sit nisi Deus, causa efficiens et finalis omnium rerum, faene sequitur intellectum humanum posse Dei existentiam certo ac facile cognoscere (31). § II.-DE POSSIBILITATE DEMONSTRANDI EXISTENTIAM DEI THESIS 2.ª: Existentia Dei potest naturali rationis lumine per ea quae facta sunt, non solum certo cognosci, verum etiam demonstrari. 12. Connexio materiae.-Probatum est existentiam Dei posse ratio– nis humanae lumine per ea quae facta sunt certo cognosci; at idem non est aliquid cognoscere et aliquid demonstrare, cum evidenter non (26) (27) (28) (29) (30) (31) S. JOANNES CHRYSOSTOMUS, Hom. 3 in epist. ad Romanos, n. 2; PG, 60, 412. S. AuousTrnus, De utilitate credendi, c. 16, n. 34; In Joan. evang, tract. 106; cfr. etiam s. JOANNES CHRYSOSTOMUS, De diab. tent., hom. 2, n. 3; LACTAN• TlUS, Div. Institut., lib. 7, c. 9, n. 4; s. ATHANASIUS, Orat. contr. gent., 34, 35; s. BAsILIUS, In Ps. 32, n. 3; s. CYRILLUS ALEX., Cont. Jul., 3; DAMASCE'" NUS. De fide orth., lib. 1, c. l. STUS. JUSTINUS, TERTULLIANUS, CLEMENS ALEXANDRINUS, quorum testimonia invenies apud FRANZELIN, t. 7, pag, 105 sqs.; PESCH, n. 21-23. In Boethium, De Trinitate proem., q. 1, a. 3 ad 6. DENZINGER, 1622, 1650, 1652. I, q. 12, a. 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz