BCCCAP00000000000000000000547
DE DONO IMMORTALITATIS, th. 2, n. 609 343 ----------------------' '----'------------ 609. Adversarii.- Sunt Pelagiani, Rationalistae ... Censura.- Est doctrina definita de fide jn Conciliis Carthaginensi, Arausicano et Tridentino. «Placuit omnibus episcopis... in sancta Synodo Carthaginensis ec– clesiae constitutis: Ut quicumque dixerit Adam primum hominem mor– talem f act'Um, ita ut sive peccaret sive non peccaret, moreretur in cor– pore, hoc est de marte exiret non peccati merito, sed necessitate na– turae, a. s.-;: (1). Probatlll' ex Sacra Scri.vtura.-Sufficit aliquos textus recolere in qui– bus nostra thesis in verbis ipsis continetur. 1. 0 ) «De ligno scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex ea, marte morieris» (2). Ex quo textu en argumentum: Deus prohibet protoparentes ne co– medant ex ligno vetito sub poena mortis. Atqui hoc supponit proto– parentes ante peccatum morti non fuisse obnoxios. Ergo protoparentes ante peccatum habebant donum immortalitatis. Sed de quanam morte agitur in hoc textu, de corporali scilicet, an de spirituali? Respondeo agi in hoc textu de marte corporali, quod facile colligitur ex illis verbis Gen. 3, 19, ubi Deus ita loquitur: «In sudare vnlt.us tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua assumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris.» 2. 0 ) «Quoniam Deµ,s creavit hominem inexterminabilem; invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum» (3). «Deus mortem non f ecit» ( 4). 3. 0 ) «Per unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors..• Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mor– tuorum ... Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur» ( 5). 4. 0 ) Denique id•em probatur ex textu in quo dicitur Deum Ada– mum expuiisse de Paradiso ne comederet ex arbore vitae et viveret in aeternum. Ergo Adamus, ante expulsionem a paradiso, per manducatio– nem istius arboris posset non morí, eo quod suas vires repararet fieret– que immortalis. «Ecce Adam, quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et ma– lum; nuno ergo ne forte mittat mánum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat et vivat in aeternum. Et emisit Deus de parad.isa voluptatis ( 6)•. (1) DENZINGER, 101; cfr. etiam canones apud DENZINGER, 175 et 788. (2) Gen., 2, 17; 3, 3; 3, 19. (3) Sap., 2, 23. (4) Sap .. 1, 13. (5) Ad Rom., 5, 12 sqs. (6) Gen., 3, 22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz