BCCCAP00000000000000000000547
342 DE DEO ELEVANTE, th. 2, n. 607-608 Stus. Augustinus: «Sed haec, etiamsi vocetur peccatum, non. utique quia peccatum est, sed quia peccat'o jacta est, sic vocatur» (12). 2.º) Patres expresse dicunt, et quidem unanimi consensu, proto– parentes non erubuisse propter nuditatem quia deerat eis concupis– centia: «Non quod eis sua nuditas esset incognita, sed. turpis nuditas non– dum erat; quia nondum libido membra illa praeter arbitrium commo– veoat, nondum ad hominis inobedientiam redarguendam sua fnobedien– tia caro quodammodo testimonium perhibebat» (13). Ex consensu theologorum.-- Orones hac in r-e conveniunt; discre– pantia vero in eo est quod aliqui aliter explicent in quo consistat do– num integiitatis, seu qua ratione protoparentes essent immunes a con– cupiseentia. Verosimilior videtur explicatio secundum quam hoc donum collatum fuisset partim per habitus internos per accidens infusos, et partim per specialem Dei providentiam et protectionem (14). III.-PROTOPARENTES ACEPERUNT A DEO DONUM IMMORTALITATIS 608. Quid sit immortalitas.- Est illud quo ens vivum potest non mori; ut aliquid dici possit immortale, requiritur vita, nam secus dice– retur incorruptibile; sic e. g. materia prima dicitur incorruptibilis, non vero immortalis; dum, e converso, anima rationalis dicitur immortalis et non incorruptibilis, nisi quatenus omne immortale est etiam inco– rruptibile. Ejus divisio. Immortalitas esse potest: a) Essentialis, est illa quae competit illi cujus essentia est ipsa ejus exjstentia, seu cujus esse est vivere. b) Naturalis, est illa quae illi competit cujus essentia non est ejus existentia, sed semel ac est creatum, postulat semper vivere ac esse; e. g. Angeli. e) Gratuita, est illa quae conceditur illi cui competit mors, attenta ejus natur.:.., sed vi alicujus privilegii a marte praeservatur; e. g. proto– parentes ante peccatum. De hac igitur est sermo in nostra thesi. Ejus di1Jisio. Immortalitas gratuita dividitur in: a) Absolutam, quae est illa quae conceditur beatis in caelo, ita ut numquam possint mori. b) Conditionatam, qua-e concessa est protoparentibus in paradiso cum hac conditione: si non peccassent. De hac sola sermo est in thesi. (12) (13) (14) Contr. epist. Pelag., lib. 1, n. 27; PL., 44, 563. De Civ. Dei, lib. 14, c. 17; PL., 41, 425; cfr. _LEONARDO LOPERA, La concupis– cencia en la doctrina de San Agustín (Bogota, 1946). Cfr. STUS. BELLAP.MINUS, De stat. primi h01nínis, c. :1; SUAI:EZ, De Gratia, proleg, 4, c. 2; RrPALDA, De ente supernat., t. 2, lib. 1, d1sp. 9; PESCH, op. cit., n. 197.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz