BCCCAP00000000000000000000547

DE IMMUNITATE A CONCUPISCENTIA, th. 2, n. 602-606 339 Jamvero quando sermo instituitur de concupiscentia, agitur, nisi ali– ter notetur, de lila quae tendit in bonum sibi prohibitum, et in hoc sensu concupiscentia dicitur mala. Praeterea, in hoc ordine historico, concupiscentia est quoddam pec– cati originalis consectarium, nam, Adamo non peccante, concupiscen– tia non adesset; ideoque concupiscentia dici potest malum morale, quatenus est consectarium peccati. 603. Quomodo se habebant protoparentes erga concupiscentiam. Protoparetnes habebant concupiscentiam, sive habitualem sive actua– lem, id est. tum facultatem tendendi in bonum sensibile, tum actus ad ipsum tendentes; privilegium eorum in ea erat, quod pars inferior erat perfecte subjecta rationi, ita ut numquam appetitus sensitivus in– ferior partem rationalem praeverteret, eique resisteret. Apud nos vero aliter se habet res; nam habemus concupiscentiam habitualem. et actus in bonum sensibile tendentes, qui rationis usum praeveniunt, eumque ad malum trahunt et non obediunt. Hinc Iucta, et clamor et dolor naturae humanae per os Pauli ita clamantis. «Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ªªº" (1), et: «Video autem aliam leaem in membris meis, repu:;¡nantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membri&, meisl, (2). 604. Nota bene.- Immunitas a concupiscentia aliquando appellatur donum integritatis; circa hanc ctenominat!onem haec notare oportet: a) Donum integritatis aliquando signlficat integritatem naturae, naturam nempe integram cum suis partibus essentialibus, facultatibus... quae ab essentia dimanant; hoc sensu omnes omnino homines cum dono !ntegritatis nascuntur. b) Aliquando vero significat illum statum, quem habuit Adamus ante peccatum, in qua deerat fornes peccati et in qua pars inferior subjecta erat rationi... Uti patet, nos loquimur de dono integritatis in hoc ultimo sensu, quando dicimus protoparentes habuisse immunitatem a concupiscentia. His igitur dictis, probare intendimus protoparentes immunes fuisse a qnibuslibet motibus appetitus sensitivi qui usum rationis praeverte– rent, aut rectae rationi non obedirent; non enim erat in eis fornes peccati qui eos alliceret ad malum perpetrandum. 605. Adversarii.- Sunt Rationalistae, Athei... , qui dicunt hoc do– num non fuisse protoparentibus concessum. 606. Censura.- Est saltem proxima fidei. «Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appe– llat, sancta Synodus declarat, Ecclesiam catholicam numquam intel- (1) Ad Rom., 7, 15. (2) Ad Rom., 7, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz