BCCCAP00000000000000000000547

338 DE DEO ELEVANTE, th. 2, n. 601-602 !I.-ACCEPERUNT A DEO DONUM IMMUNITATIS A CONCUPISCENTIA 601. Quid sit concupiscentia.-Haec vox non paucas habet acc€p– tiones, quapropter eas distingu€re oportet ut bene capiatur status quaestionis. Concupiscentia sumitur pro appetitu boni sensibilis, et €st illa ten– d€ntia in bonum quod a s€nsibus apprehenditur. Sed in appetitu sensitivo plura considerari possunt: a) Facultas, quae est vis quaedam habitualis et permanens, princi– pium scilicet actuum in bonum sensibile tendentium; vocatur concu– pisceatia habitualis. b) Actus, qui sunt illi qui a concupisc€ntia habituali erumpunt: vo- catur concupiscentia actualis. e) Objectum appet.itus sensitivi, quod €SS€ potest duplex: 1'.º) Bonum sensibile, quod honeste appeti potest, et 2. 0 ) Bonum sensibile, quod honeste appeti non potest. Concupiscentiae habitualis divisio: Concupiscenia habit.ualis divi- ditur in: a) Sensibilem, quae tendit in bonum sensibile, praecipu€ in bonum carnis; de hac praecipue sermo est quando agitur de concupiscentia; tam€n in nostra th€si sensu latiori intelligitur, et per concupiscentiam intelligimus illam inclinationem, seu tendentiam, in bonum sensibile rationem praevertentem eique non obedientem. b) Spiritualem. Praeter actus concupiscentia€ sensibilis, alii in no– bis etiam c!antur qui non sunt secundum rectam rationem, e. g. motus invidiae, superbiae, vanagloriae; isti actus dici possunt spirituales per oppositionem ad supradictos, quorum objectum est aliquoct bonum sen– sibile; concupiscentia, a qua erumpunt praedicti actus, dici posset spiritualis. De hac tamen concupiscentia nihil dicimus in thesi, praecipue quia Patres de ea non loquuntur; sed de prima tantum quaestio facta est Pelagianos inter et Patres, Jansenistas et Bajanistas inter et Catho– licos. 602. Quonam seosu concupiscentia dicl potest bona vel mala.-Haec notanda sunt: a) Concupiscentia in se sumpta, prout est facultas quaedam quae tendit in bonum sibi proprium, non est bona nec mala; de ea, non aliter ac de passionibus, dicendum est quod sit quidam effectus neces– sarius nostrae naturae; de se enim est indifferens, quod potest et de– bet a recta ratione moderar!. b) Concupiscentia,.. quatenus tendit in bonum sensibile quod ho– neste appeti potest, est bona. e) Concupiscentia, quatenus tendit in bonum sensibile quod lege prohibetur, est mala.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz