BCCCAP00000000000000000000547

10 DE DEO UNO, th. 1, n. 9-10 2. 0 ) Affirmatur potentia deveniendi in certam Dei cognitionem, nam: id est omnino manifestum et quasi palpabile (v. 19), eo quod attri– buta divina conspiciuntur (v. 20), id est, sunt quasi evidentia; quaprop– ter obligationem habuerunt Deum glorificandi eique gratias agendi; si igitur hanc moralem obligationem habuerunt, ideo est quia supponit Apostolus ipsos habuisse aut habere potuisse certam cognitionem Dei. 3. 0 ) Naturali rationis Zumine, nam invisibilia ejus cognoscere dicit potuisse «a creatura mundi», id est jam ab ipso momento creationis (juxta aliquos), aut in ipsa creatione (juxta alias); jamvero invisibilia per visibilia cognoscuntur, ac proinde operatione quadam intellectua– li (21). Rursus igitur ne verbum quidem fit de aliquo auxilio eis superaddito. II. Aliud etiam argumentum desumi potest ex cognitione obliga– tionis moralis quam, teste Apostolo ipso Paulo, habent Gentil-es. Ait enim: «Cum enim gentes, quae legem non haben_t naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi surit lex» (22). Sensus est iste: Gentes, per oppositionem ad Judaeos, non habent legem positivam; et tamen in cordibus eorum experiuntur obligationem legis ,naturalis moralis qua-e bonum facere et malum vitare praecipit. Hanc cognitionem eis praestat ipsa lex naturalis: «naturaliter», quam Deus indidit in uniuscujusaue conscientia. Nunc autem, conscientia certa legis supponit cognitionem plus minusve confusam alicujus le– gLslatoris. 10. Ex Traditione.- Inutile est testimonia Patrum in praesenti coacervar-e, quandoquidem talis sit Patrum concordia atque unanimitas ut ineptum sit in his amplius immorari. Sufficiant aliqua testimonia clarissima (23): Minucius Felix: «Quid enim potest esse tam aperturn, tam confessum, tam perspicuum, cum oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestatissimae rnentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur?» (24). Stus. Basilius: «Mundus est rationalium animorum schola et gym– nasium ad cognitfonem Dei, dum per visibilia praebet mentí manu– ductionem ad invisibilia (25). Stus. Joannes Chrysostomus dicit quod cognitio, quam Gentes ha– buerunt de Deo, non proveniat ex voce Dei, ex revelatione ... , sed ex orbe creato: (21) (22) (23) (24) (25) Omnes antlqui Theologi docuerunt his in verbis agi de cognitione Dei certa • VAsQuEz tamen dicit non constare nisi de cognitione Dei probabilissima 1:Ú I p., d!sp. 20, n. 8. ' Ad Rom., 2, 14. Patres ((repetunt et inculcant, quavis data opportunitate inde ab apologe– tis, Justino, Athenagora, Tatiano usque ad Gregoriiim Magnum, Joannem Damascenum, Bernardum, Dei notitiam esse 1mi1Jersalem apud omnes gen– tes, eo quod Dei opera, omnibus proposita, Deum in se invisibilem humanae rationi demonstrant existentem... » FRANZELIN, op. cit., th. 6, pag. 95. Mrnucrus FELIX, Octavius, 18. STUS. BASILIUS, In Ps. 32, n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz