BCCCAP00000000000000000000547

_______ D_E ELEVATIONE HOMINIS, th. 1, n. 592-593 333 sed quia omnia quae naturae humanae exigitive debentur, ex debito justitiae debentur, dixit Bajus gratiam sanctificantem naturae humanae deberi ex debito justitiae (3). d) Jansenius dixit gratiam sanctificantem protoparentibus deber! ,,x decentia, vel sapientia vel bonitate divina. «Saepe namque contingit ut aliquid sibi ipsi suisque attributis Deus deber,] dicatur, non solum justitiae, sed etiam clementiae, fidelitati, magnificentiae. sapientiae... Contingit ut omnino deceat et aequum sit, Deum clementer et magnifice et misericorditer cum creaturis suis age– re; quod si non faceret, nihil omnino faceret contra jus justitiae in crea– tura, sed contra sapientiam suam, quam Deus non minus quam justi– tiam suam praeterire non potesh (4). Ex his jam colligi potest quam affinis sit hule opinioni sententia illa quorumdam Augustiniensium, dicentium gratiam et dona, protopa– rentibus concessa, fuisse debita ex decentia divina; isti enim, distinc– tione facta inter potentiam Dei absolutam et potentiam ordinatam, di– cunt Deum potuisse de potentia absoluta protoparentes creare sine gra– tia sanctificanti, sed non de potentia ordinata (5). e) Ripalda denique inter adversarios nostrae theseos reponendus est; dicit enim gratiam sanctificantem superare quidem vires et exi– gentiai, cujuslibet naturae creatae, sed non cujuslibet naturae creabilis; posset enim Deus aliquam creaturam condere cui gratia sanctificans esset ei naturalis (6). 593. Censura. a) Quod gratia sanctificans sit donum indebitum nalurae humanae, est saltem theologice certum. b) Quod sit indebita etiam naturae angelicae, est sententia com– munis. e) Quod tandem sit indebita cuilibe:t. naturae creatue possibiii, est sententia communior. Documenta Ecclesiae pro nostra censura: «Humanae naturae exaltatio atque sublimatio in consortium divi– nae naturae debita fuit... et proinde naturalis dicenda est et non su– pernaturalis» (7). «Absurda est eorum sententia qui dicunt, hominem ab initio dono quodam supernaturali et gratuito, supra conditionem naturae suae fuis– se exaltatum» ( 8). «A vanis et otíosis hominibus, secundum insipientiam philosopho– rum, excogitata est sententia..., hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita, fuerit largitate Conditoris sublimatus et ad Dei filium adoptatus» (9). (3) Cfr. proposltlonem 21 Bajl, DENZINGER, 1021; QUESNEL, DENZINGER, 1385; PISTORIENSES, DENZINGER, 1516; cfr. LE BACHELET, Bajus; MICHEL, in DTC., 2, 37-67; J. LONCKE, De natura peccati origínalis juxta Bajuni et Janse– niwn. in CollBrug., 44 (1948¡, 262-266; J. ALFARo, Sobrenatural y pecado original en Bayo, in Rev.Esp. (Hl521, 3-75. (4) Jic stat. nat. purae, lib. 1, c. 20; cfr. J. CARREYRE, Jansenisme, in DTC., 8, 318-529. (5) Ita Nonrs, Vindiciae August., c. 3, parag. 2; BERTI, August. systema vindica- tll7n diss. 2, c. 1, p'.lrag. 6. n. 8; cfr. PALMIERI, op. cit., th. 9. (6) De ente supernat., disp. 23. (7) DENZINGE!t, 1021. (8) DENZINGElll, 1023. (9) DENZINGER, 1024.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz