BCCCAP00000000000000000000547

332 DE DEO ELEVANTE, th. 1, n. 591-592 Ejus divisio. Supernaturale dividitur in: a) Supernaturale secundum quid, seu relat.ivum, et est illud quod superat exigentias alicujus nat.urae, sed non totius naturae: e. g. im– mortalitas, immunitas a concupiscentia. b) Supernaturale simpliciter, seu absolutum, et est illud quod su– perat exigentias totius naturae, sive creatae sive creabiZis. Hoc autem subdividitur in: a) Supernaturale quoad substantiam, et est illud quod in sua en– titate inspectum, superat exigentias totius naturae creatae et crea– bilis, e. g. visio beatifica, Incarnatio. b) Supernaturale quoad rnodmn, -et est illud quod in se est aliquid naturale, sed modus quo confertur, est supernaturalis, e. g. repentina morbi curatio. Dicimus in thesi gratiam sanctificantem esse donum simpliciter su– pernaturale, et quidem quoad substantiam seu entitatem. 59i. Adversarii.-Duo praecipue sunt errores: Pelagianormn scili– cet et Reformatorum, ad quos accedunt Bajus et Jansenius. a) Pelagiani admiserunt Adamum accepisse a Deo gratiam sancti– ficantém, et simul docuerunt eam non esse supernaturalem, sed hu– manae naturae plane debitam; Deus igitur non elevavit hominem ad statum supernaturalem, sed gratia sanctificans, quam Adamus habuit, erat donum ei debitum. b) Protestantes. Gratiam sanctificantem in Adamo admiserunt, at eam, sicut Pelagiani, debitam fuisse humanae naturae totis viribus de– fenderunt; Protestantes tamen non quomodocumque debitam fuisse di– xerunt, sed ita ut gratia sanctificans ad ipsam naturae humanae es– sentiam, seu constitutionem, pertineat, non certe in ordine physico, sed in ordine morali. Natura igitur humana, juxta Reformatores, physice anima et corpore, moralit'cr vero constituitur ex anima et corpore et donis justitiae originalis. «Quare statuamus, ait Lutherus, justitiam non fuisse quoddam do– num quod ab extra aceecleret separatum a natura huminis; sed fuis– se vere naturalem, ut natura Adae esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum. Haec tam naturalia fuere in Adamo quam naturale est quod oculi lumen aecipiunt» (1). Et alibi: «Porro haec probant originalem justitiam esse de natura hominis; ea autem, per peceatum amissa, non manserunt integra na– turalia, ut scholastici delirant.» Jamvero Adamus, peccando, gratiam sanctificantem amisit; quo fac– tum est, ut natura humana, moraliter essentialiter corrupta fuerit, et jam non possit aliud facere quam peccare... Roe adagium totam doctrinam Lutheri rite compendiat: «Pecca fortiter, sed erede fortius», quod si non est Lutheri, certe secundum ejus rnentem recte dici potest (2). e) Bajus justitiam originalem dixit ad naturae humanae integrita– tem pertinere; ideo, secundum ipsum, gratia est debita saltem exigitive: (1) In Gen., c. 3. (2) LUTHERUS, In cap. 3 Genes.; CALVINUS, Inst., lib. 1, c. 15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz