BCCCAP00000000000000000000547

DE ELEVATIONE HOMINIS, th, 1, n. 590-591 331 e) Theologi in duas abeunt sententias: l.ªl Petrus Lombardus, Stus. Bonaventura, Scotus aliique dixerunt Adamum non fuisse in gratia creatum, sed Deum ei gratiam infudisse postquam ipse aliquem actum paeparatorium elicuerit (4). 21.ªJ Stus. Thomas, et cum eo fere omnes Theologi, sustinent proto– parentes in gratia creatos fuisse; a) quia Deus creavit Angelos in gra– tia. Ergo a pai'i et hominem; bl quia Deus omnes res creavit in eo statu in quo erant aptae ad suum finem prosequendum. Jamvero Deus crea– vlt hominem ut eum elevaret ad finem supernaturalem. Ergo Deus hominem creavit in gratia sanctificanti; e) quia si Adam non peccas– set. omnes cjus posteri nascerentur in gratia; ergo multo magis dicen– dum Fst primum omnium parentum creatum fuisse in gratia (5). Nostra sententia.-Est sententia Sti. Thomae, non quia ejus rationes suum intentum evincant, sed quia est sententia communis omnium fere theologorum a qua recedere non licet, quin graves rationes afferantur Objectio Sti. Bonaventurae. «Deus secundum legem communem re– quirit aliquam clispositionsm et praeparationem a parte nostra ad hoc quod infundat alicui gratiam... et ideo gratia non fuit homini concrcata, sed dilata fuit, quousque hamo per actum et usum rationis quodam modo se disponeret ad gratiam recipiendam» (6). ResJJoncleo: Haec praeparatio est necessaria quando agitur de jus– tificatione impii, concedo; quando agitur de sanctificatione innocentis, peto 11robationern. Pars 2.ª: Gratia autem sanctificans est donum simpliciter supernaturale, su– perans scilicet vires et exigentias cujuslibet naturae, sive creatae, sive etiam creabilis. 591. Status quaestionis.- Probatum est Adamuin tamquam caput totius generis humani constitutum fuiss,e in gratia sanctificanti, et qui– dem in ipso momento creationis; sed quia gratiam sanctificantem ne– cessario sequuntur omnes virtutes infusae et dona Spiritus Sancti, di– cendum est Adamum, tum gratia sanctificanti, tum virtutibus infusis, tum donis Spiritus Sancti, profuse ornatum fuisse. Nunc autem, quaeritur utrum haec omnia dona fuerint naturae de– bita, an non. Quaeritur proinde utrum haec omnia dona sint huma– nae naturae debita tamquam elementum ipsius constitutivum, vel con– secutivum, vel exigitivum, an potius sint aliquid bonitati divinae tri– buendum. Dicimus gratiam sanctificantem, aliaque dona Adamo concessa, esse donum simpliciter supernaturale. Explicatio terminorum.- Quid sit supernaturale. Est illud quod su– perat vires et exig-entias naturae. (4) PETRUS LOMBARDUS, II sent., dist. 24; STUS. BONAVENTURA, II Sent., dist. 24, p. 1. a. 1, q. 2; ALEXANDER ALENSIS, II p., Q. 91, membr. 1, ª· l. (5) STUS. THOMAS, 1, q. 9[j ª· 1; ALBERTUS MAGNUS, II Sent., dlst. 24, a. l. (6) In JI. dist. 29, a. 2, q'. 2; cfr. BITTREMIEux, De instanti eollationis Adamo justitiae originalis et gratiae. Doetrina Sti. Bonaventurae, in EphTheLov., 1 (1924), 168-173.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz