BCCCAP00000000000000000000547

330 DE DEO ELEVANTE, th. 1, n. 589-590 Omnes isti textus, et multi alii qui afferri possent. possunt aliter intelli.gi, sive de recta constitutione humanae naturae, sive de anima rationali qua homines informantur, sive de renovatione morum per Christi imitationem. Ideoque haec dicenda sunt attenta regula inter– pretationis Patrum: Textus in se inspecti non probant nostram thesim, quia aliter faci– li negotio explicari possunt quin ad gratiam sanctificantem recurra– mus; sed isti textus, prout interpret.ati a Patribus, sine ullo dubio ar– gumentum praebent apodicticum, nam Patres infallibiles sunt quando in consensu, saltem morali, Sacram Scripturam interpretantur quoad res fidei et morum. Sic e. g.: Stus. Gregorius Nyssenus: «Revertamur igitur ad illam di– vinam gratiam, in qua Deus ab initio creavit hominem dicens: Facia– mus hominem ... » (14). Stus. Basilius: «Homo ad imaginem et similit.udinem Dei factus est, sed per peccatum anima ad vitiosas cupiditates impulsa, deformavit imaginis pulchritudinem... Revertamur igitur ad gratiam nobis initio concessam, ex qua excidimus per peccatum... » (15). Stus. Augustinus: «Hanc imaginem in spirit.it mentís impressam. perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam justi– tiae,, ( 16). Theodoretus: «Tanta primi illius exemplaris (Dei) circa suam ima– ginem providentia est. Ab initio condidit, similitudine sua signatus est; ipsa -vero ingrata erga factorem Jacta est ac divinam imaginem corrumpens, belluarum characteres assumpsit, et ex divina in ferinam et belluinam mutata est. Sed non neglexit hanc opifex... sed innovavit ipsam, et ad pristinum decorem reduxit, veteremque venustatem red– didit, eosque in filias suos adoptavit, qui ne servire quidem digni erant» (17J. 590. Quaestiuncula: De instanti in quo protoparentes gratiam ac– ceperint. a) Quaestio solvi nequit ex Sacra Scriptura. b) Multi sancti Patres dicunt protoparentes in gratia fuisse con– ditos, creatos, constitutos ab initio, ab exordio. Sic Stus. Basilius: «Oportet enim novitati, quae ab initio erat, con– venire eam quae nunc est novitatem et convenientiam» (1). Stus. Hilarius: «In Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus» (2). Alii dicunt gratiam sanctificantem fuisse primo homini naturalem. eo qu:;d a nativitate eam acceperit .(3). (14) Or, 3, PG., 44, 1226. (15) Serm. ascet., n. 1 ; PG., 31. 870. (16) De Gen. ad litt., lib. 1, c. 24; PL., 34, 353. . (17) De Proi:identia or. 10; PG., 83, 672; cfr. etiam STUS. !RENAEUS, Adv. haer., lib. 3, c. 23, ri. 5; c. 18, 11. 1; STUS. CYPRIANUS, De bono patientiae, 19; STUS JOANNES DAMASCENUS, De fide orth., lib. 2, c. 30; STUS. AUGUl,TINUS, De Gen. ad Zitt., lib. 6, c. 24, n. 35, etc. (1) De Spiritu sancto, c. 15, p. 35; PG., 32, 127. (2) Contr. Jul., lib. 2, c. 27; PL.• 44, 962. (3) STUS. AUGUSTINU/3, De sp. et litt., c. 27, n. 47; STUS. LEO MAGNUS, serm. 1, De Jej,, n. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz