BCCCAP00000000000000000000547
DE ELEVATIONE HOMINIS, th. 1, n. 584-585 327 ART. I De collatione gratiae sanctificantis THESIS l.ª: Dogma fidei est protoparentes in sanctitate et justitia consti– tutos fuisse per infusionem gratiae sanctificantis. Est autem gratia sanctificans donum simpliciter supernaturale, superans scilicet vires et exigentias cujuslibet naturae, sive creatae sive eti.am creabilis. 584. Status quaestionis.- Solvenda est in hac thesi haec quaestio: utrum protoparentes relicti fuerint a Deo in suo statu mere naturali. cum fine mere naturali, et proinde cum mediis naturalibus ad finem naturalem consequendum aptis, an, e contra, fuerint a Deo elevati ad fi– nem supernaturalem. In praesenti thesi quaestionem affirmative res– pondemus simul assignando medium quo Deus voluit illos elevare, nempe gratiam sanctificantem. In secur,da parte istius theseos probare intendimus gratiam sancti– ficantem esse donum simpliciter supernaturale, seu excedens vires et exigentias cujuslibet naturae, cum creatae, tum creabilis. Pars l.ª: Protoparentes in sanctitate et justitia constituti sunt per infusio– nem gratiae sanctificantis. 585. Explicatío terminorum.- Dogma fidei est veritas a Deo reve– lata €t ab Ecclesia definita tamquam revelata; ideoque quando aliqua veritas dicitur dogma, eo ipso dicitur contrariam propositionem esse haereticam. Protoparentes. Uti probatum est in Tractatu de Deo Creante, pro– toparentes totius generis humani sunt Adamus et Eva; probandum igi– tur est ipsos constitutos fuisse in gratia sanctificanti, ideoque et ad finem supernaturalem elevatos. Sed parum nostra .referret si Adamus et Eva elevati fuissent ad finem supernaturalem, iique soli. Probandum igitur erit illud donum non fuisse collatum Adamo ut cuidam personae privatae, sed ut capiti totius naturae, et ideo totam naturam humanam, in ipso contentam, fuisse in Adamo elevatam ad ordinem supernaturalem. In sanctitate et justitia, seu in statu naturae innocentis; his verbis designantur omnia dona a nostris parentibus suscepta. Constitutos. Constituere non est idem ac creare; dicimus igitur cons– titutos, qma sic non determinamus tempus in quo protoparentes ad ordinem supernauralem evecti fuerint; si vero diceremus creatos, tem– pus esset omnino determinatum, nempe ipsum instans creationis; cum igitur circa tempus elevationis non levis sit inter theologos disputatio, praescindimus ab hac questione in hac thesi dogmatica.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz