BCCCAP00000000000000000000547
326 DE DEO ELEVANTE, th. 1, n, 582-584 quendum. Praerniurn est ipse Deus supernaturaliter unitus homini per ejusdem immediatam visionem et fruitionem (4). Hinc: Status supernaturalis est illa conditio totius generis humani, seu modus se habendi ad Deum, Finem ultimum, ut Auctorem ordinis supernaturalis, visione immediata possidendum et amore supernaturali 1ruendum. 583. De poteutia obedieutiali.- Quaeritur utrum detur in creaturis aliqua naturalis potentia, sive activa, sive passiva, ad ordinem intrin– sece supernaturalem. Potentia activa est illa vi cujus creatura potest agere in aliud. Potentia passiva est illa vi cujus pati potest ab alio. Nunc autem, potestne creatura aliquid agere cum concursu naturali ei debito quod excedat ordinem sibi naturalem?-Evidenter negative respondendum est. Potestne aliqua creatura saltem recipere ab alio aliquod bonum in– t.rinsece supernaturale eique omnino indebitum, quia transcendit omnem ordintim naturae? - Affirmative respondendum est si agatur de Deo, nam Deus potest efficere in creatura quidquid velit. Haec igitur capacitas creaturae suscipiendi a Deo aliquid entitative supernaturale, appellatur potentia obedientialis, in quantum omnis crea– tura rationalis obedit Deo eique subditur ad suscipiendum in ipsa quid– quid Deus velit ei infundere. Disputant Theologi utrum potentia obedientialis dividatur in ac– tivam et passivam, quatenus in creatura non tantum sit potentia pas– siva ad recipiendos effectus supernaturales, sed etiam activa ad illos prodncendos; et revera affirmative dicendum existimamus, quia intel– Jectus creatus potentiam habet obedientialem passivam recipiendi lu– men ~loriae; sed semel ac efficitur capax visionis intuitivae per lumen gloriae, ipse intellectus active et vitaliter elicit actus visionis beatificae. Ordo dicendorum.-Tractatus de Deo Elevante in tria capita di– viditur, quorum: primum aget de elevatione hominis ad statum super– naturalem; secundum, de peccato originali originante sen de hominis lapsu, et tertium, de peccato originali originato. CAPUT I DE ELEVATIONE HOMINIS AD STATUM SUPERNATURALEM Agendum nobis est in hoc capite de elevatione hominis ad statum supernaturalem, et quidem: a) de collatione gratiae sanctificantis, et b) de collatione aliorum donorum praeternaturalium. (4) Cfr. GARRIGOU-LAGRANGE, op. cit., pag, 211 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz