BCCCAP00000000000000000000547

DE STATU SUPERNATURALI, n. 580-582 325 Ex quibus notionibus sponte fluit quid sit status naturae: Est illa conditio totius generis humani, seu modus se habendi ad Deum, Finem ultimum, ut Auctorem totius creationis, secundum legem divinae Pro– videntiae (2). Di1 1 isio. Cum iste modus se habendi ad Deum finem ultimum, duplex esse possit, prout scilicet finem jam assecutus fuerit (vel irrevocabili– ter perdiderit), vel prout est adhuc assequendus, status naturae po– test esse, vel status termini, vel status viae; primus est illorum qui finem jam assecuti sunt, manentque in suo definitivo statu immobiles; secun– dus vero est illorum qui sunt in via ad finem assequendum. IL-DE STATU SUPERNATURALI. Ad cujus declarationem scire oportet: a) quid sit supernaturale, et b) quid sit ardo supernaturalis. 581. a) Quid sit supernaturale.-Supernaturale est illud quod est supra essentiam, facultates et exigentias cujuslibet creaturae, sive crea– tae. sive creabilis, quod proinde enti creato non debetur nec consti– tutive, nec consecutive, nec exigitive. Ejus divisio. Supernaturale dividitur in: SuJ;ernaturale simpliciter, et est illud quod superat omnem natu– ram ereatam et creabilem, ut incarnatio, visio beatifica, gratia sancti– ficans. Supernaturale secundum quid, et est illud quod superat exigentias alicujus naturae, sed non totius naturae; e. g. immortalitas superat exigentias naturae humanae, sed non angelicae. Hoc supP.rnaturale secundum quid appellatur etiam a theologis prae– ternaturale, et aliter etiam definiri potest dicendo quod est illud, quod, etsi indebitum ali.cuí naturae, non tamen eam elevat ad ordinem su– periorem, sed eam intra suos limites auget et perficit: sic e. g. immu– nitas a concupiscentia, sic etiam immortalitas; adest enim in homine aliqua tendentia seu inchoatio ad bene vivendum; haec tendentia ro– boratur aliquo dono ei indebito (3). 58?.. b) Quid sit ordo supernaturalis.-Est apta dispositio medio– rum supernaturalium ad finem supernaturalem. Ordo supernaturalis, pro homine, ita constituitur. Fin.is est visio beatifica, scilicet visio Dei intuitiva et ejus immediata fruitio. Agens supremum est ipse Deus movens hominem ad actiones supernaturales. Agens secundum est ipse horno supernaturaliter ele– vatus per gratiam sanctificantem et alia dona oariter supernaturalia ad salutem apta. Media subjectiva sunt exercitium virtutum superna– turalium sub lumine fidei et concursu divino supernaturali. Lex est complexus omnium Dei praeceptorum ad finem supernaturalem conse- (2)' (3) Cfr. GARRIGOU-LAGRANGE, De Revelatione per Eccl. catholicam proposita, vol. l. lib. l. Cfr. VAN DER MEERscn, De notione entis supernaturalis, in EphTheLov., 7 (1930). 227-263; BRUEGGEMAN, s. J., A modern school o/ thought on the supernaturel, in TheStud., 6, 1945, 3 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz