BCCCAP00000000000000000000547
_32_4____ DE DEO ELEVANTE, DE STATU NATlJRAE, n. 578-580 Quid sit status.- «Status significat, juxta Stum. Thomam, quam– dam positionis differentiam, secundum quam aliquid disponitur secun– dum modum suae naturae, quasi in quadam immobilitate> (1). Nota principalis istius defmitionis reponi debet in immobilitate, nam ea quae stabilitatem non habent, nullo pacto dicuntur statum habere; sic dicitur status religiosus, sacerdotalis, matrimonialis.... quia stabili– tatem et immobilitatem supponunt in officio suscepto. Si vero haec transferantur ad humanara naturam, duplicem statum admittere debemus: statum scilicet naturae, et statum supernaturalem. Quae quid sibi velint, statim dicendum est de unoquoque 1.-DE STATU NATURAE. Ad cujus adaequatam declarationem investigare oportet: a) quid sit natura; b) quid sit naturale; et c) quid sit ordo naturalis. 578. a) Quid sit natura.-Natura idem est ac essentia; essentia vero est illud quo aliquod ens est illud quod est; sed essentia conside– rarl potest in se ipsa, quatenus constituens ipsum ens, vel quatenus est principium remotum operationis; sub hoc respectu essentia dicitur natura, et designat non solum ipsam essentiam rei, sed omnia quae eam necessario consequuntur, scilicet complexum facultatum, operatio– num et proprietatum. Natura igitur est ipsa esscntia quatenus est principium remotum operationis. 579. b) Quid sit naturale.- Naturale est omne id quod enti creato convenit secundum suam naturam; jamvero omne id quod enti creato convenit secundum suam naturam, nihil aliud est nisi quod ei debetur vel constitutive, vel consecutive, vel exigitive. Constitutive illud debetur enti creato quod est ipsius constitutivum sicut pars essentiae; in homine corpus et anima, et quidem substan– tiallter unita. Consecutive illud debetur enti creato quod ab ejus essentia neces– sario dimanat; in homine. facnltates intellectus et voluntatis. Exigitive illud debetur enti creato quod requiritur ne natura et fa– cultates frustra sint, seu finem naturalem consequi non possint; e. g. concursus divinus naturalis, conservatio, gubernatio. 580. e) Quid sit ordo naturalis.-Est dispositio mediorum naturalium ad finem naturalem, seu apta dispositio omnium rerum creatarum ad Deum ut eorum Auctorem et Finem ultimum. Iste ordo naturalis, pro homine, ita constituitur: Finis ultimus est Deus modo discursivo assequendus. Agens supremum est ipsemet Deus, hominem movens ad actionés naturales. Agens secundum est horno lí– ber cum suis facultatibus propriis naturalibus. Media objectiva sunt omnes res creatae naturaliter cognoscibiles. Media subjectiva sunt lu– men rationis et exercitium facultatum sub influxu concursus divini na– turalis. Lex istius ordinis est lex naturalis ínsita in ipsa natura. Prae– mium est jus ad possessionem Dei naturalem. (1) ll-11, q. 183, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz