BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 1, n. 9 9 e) Immo potius, in v. 9 expresse ait facilius esse Creatorem cognos– cere ratione naturali quam cr-eaturas ipsas excolere ac perscrutari. 2.º) Quod agatur de potentia deveniendi in cognitionem certarn, ex– eo etiam probatur quod Sacer Auctor paganos increpet eosque vanos seu stultos appellet; hoc etiam supponit ipsos potuisse cum, certitudine existentiam Dei veri cognoscere ipsumque adorare debere; nisi enim certo existentiam Dei cognoscerent, non deberent ipsum adorare, quia, ut optime ait el. Billot «quidquid nonnisi dubie agnoscitur, non irra– tionabiliter negligitur» ( 19). 3. 0 ) Quod agatur de cognitione Dei certa, et quidem per lumen naturale rationis, inde eruitur quod: a) Deum cognoscere possimus illo eodem intellectu quo cognoscun~ tur res hujus mundi. Atqui res hujus mundi cognoscuntur solo lumin~. rationis naturali. Ergo etiam Deus cognosci potest per lumen naturale rationis. b) Praeterea dicitur quod ex magnitudine et pulchritudine creatu– rarum poterit creator videri cognoscibiliter, id est, analogos; haec vox nihil aliud indicat nisi quod Deus possit cognosci per analogiam, per comparationem. Sed hoc modo cognoscere, proprium est operationis intellectualis. Ergo per lumen naturale rationis. 4.º) Quod haec cognitio sit mediata seu ex creaturis, ex operibus, colligitur ex eo quod m€dium dcveniendi in cognitionem certam Dei sit mundus adspectabilis: «de his quae videntur bona» «a rnagnitudine ~peciei et creaturae» aliaque hujusmodi. Denique, in hoc loco ne verbum quidem fit de aliquo auxilio supe– raddito quo intellectus humanus juvaretur in ordine ad talem cogni– tionem Dei acquirendam. Unde rejiciendus est quilibet traditionalismus. II. Ad Romanos, 1, 18 sqs.; «Revelatur enirn ira Deí de coelo super omnem impietatem et injustitiam horninum eorum, qui veritatern Dei in injustitia detinent. Quia quod noturn est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis rnanifestavit. Jnvisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles quia, cum cognovissent Deurn, non sicut Deum glorificaverunt» (20). Ex hoc textu eadem fieri potest argumentatio pro nostra thesi, nam: l.º) Affirmatur potentia cognoscendi €Xistentiam Dei; dicuntur «in– excusabiles» (v. 20); potuerunt igitur Deum cognoscere; immo po– tius non tantum potuerunt, verum etiam de facto cognoverunt Deum (v. 21); adhuc magis, acriter increpantur et vituperantur ab Aposto– lo (v. 23) et nullum sensum haec verba haberent si Deum cognosce– re non valerent; denique tandem, Apostolus (v. 24-32) annuntiat poe– nas a Deo inflictas eo quod suum Deum non cognoverunt et adora– verunt. (19) De Deo Uno, pág. 17. (20) Cfr. PRAT, La Théoloqie de s. Patll, t. l. pag. 268 sqs.; LAGRANGE, Epitre atlX Romains, París, 1916, pag. 24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz