BCCCAP00000000000000000000547

DE DEO ELEVANTE 577. Connexio materiae.-Actum est in Tractatu Dogmatico de Deo Creante speciatim de creatione hominis et de unitate generis hu– mani; Deus scilicet hominem creavit, et quidem ex Adamo et Eva. primi!s generis humani parentibus, ita ut totum genus humanum ah ipsis descendat. Deus igitur hominem ex nihilo creavit cum suis elementis essen– tialibus, anima scilicet et corpore, cum suis facultatibus ab essentia necessario dimanantibus, intellectu videlicet et voluntate et faculta– tibus sensitivis; cum iis denique, quae adhuc requiruntur ne tales fa– cultates frustra omnino sint, nempe concursu divino naturali, provi– dentia, etc. Nunc 8,Utem quaeritur, utrum genus humanum relictum fuerit a Deo in suo statu naturali, an, e contra, elevatum ad ordinem super– nat.uralem. Probare intendimus in hoc tractatu Deum genus humanum elevasse ad flnem supernaturalem, ipsi omnino indebitum, ad flnem scilicet, qui ,est supra omnes exigentias humanae naturae, eique contulisse dona quaedam ad illum obtinendum accommodata, quae a theologis superna– turalia dicta sunt. eo quod tam finis ipse, quam dona ad illum conse– quendum concessa, omnes exigentias superent naturae, tum creatae, tum creabilis. Et quia haec omnia non transeunter, sed permanenter a Deo stabi– lita sunt, jure dicitur Deum genus humanum elevasse ad statum quem– dam supernaturalem (1). Quapropter aliquas notiones praemittere oportet ad rectam dicendo– ru:m intelligentiam. (1) Praeter auctores Scholast!cos in lnd. Bibliog. c!tatos, spec!at!m consulendl sunt : BILLOT, De personali et originali peccato; BILLUART, BERAZA, HUARTF., PESCH, VAN NOORT, HERVE, ZUBIZARRETA, PALMIERI, De ordine supernaturalt et de Zapsu angelorum; TANQUEREY, MAZZELLA, MANZONI; Koas, La 1ustice primi.tive , et le peché originel; BAINVEL, Nature et surnaturel; PÉGUES, Gomment. fr. litt., t. 8; JANSSENS, De hominis elevatione et Zapsu, 1919: LE BACHELET, Le peché originez; LERCHER, SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, ••

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz