BCCCAP00000000000000000000547

322 DE DEO CREANTE, th. 26, n. 576 masculini sexus, et post 80 dies, si erat feminei sexus, fuisse anima ra– tionali informatum; sibi enim succedunt, juxta ipsos, anima vegetativa, sensitiva et rationalis; unaquaeque disponit materiam, et, ipsa pereunte, succedit alia forma donec adveniat rationalis post 40 vel 80 dies (35). Attamen, juxta recentiores, animatio fetus locum habet in ipso mo– mento conceptionis, quando scilicet ovulum femineum fecundatur a se– mine virili; statim enim ac fecundatur ovulum, anima rationalis in– funditur. Quodsi theoretice non admittas, in praxi tamen sequi debes, eo quod Ecclesia praecipiat «ut omnes fetus abortivi, quovis tempore editi, si certo vivant, baptizentur absolute; si dubie, sub conditione» (36). Si enim omnes fetus, modo certo vivant, baptizandi sunt absolute, Co– dex Juris canonici supponit animam rationalem esse causam totius vitae in qu )Vis fetu humano; baptismus enim absolutus confertur fetui certo informato anima rationali. (35) J q, 118, a. 2, ad 2; contr. Gent., lib. 2, c. 89. (36) ConEX Jums CAN., 747. De tota hac quaestione cfr. si vis, A. CHoLLET, Ani– mation, in DOT., 1, 1308 sqs.; A. LANZA, La quaestione del momento in cui l'anima razionale é infusa nel carpo (Roma, 1939); M. n'HALLUIN, Anima– tion et desanimation (París, 1944).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz